previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. "At vestem ac domum desideraturus est exsul." Haec1 quoque ad usum tantum desiderabit : neque tectum ei deerit neque velamentum ; aeque enim exiguo tegitur corpus quam alitur. Nihil homini natura, quod necessarium faciebat, fecit operosum. [2] Sed desiderat saturatam multo conchylio purpuram, intextam auro variisque et coloribus distinctam et artibus : non fortunae iste vitio, sed suo pauper est. Etiam si illi quidquid amisit restituens, nihil ages ; plus enim restituendo2 deerit ex eo, quod cupit, quam exsuli ex eo, quod habuit. [3] Sed desiderat aureis fulgentem vasis supellectilem et antiquis nominibus artificum argentum nobile, aes paucorum insania pretiosum et servorum turbam, quae quamvis magnam domum angustet, iumentorum corpora differta et coacta pinguescere et nationum omnium lapides : ista congerantur licet, numquam explebunt inexplebilem animum, non magis quam ullus sufficiet umor ad satiandum eum, cuius deside- [p. 456] rium non ex inopia, sed ex aestu ardentium viscerum oritur ; non enim sitis illa, sed morbus est. [4] Nec hoc in pecunia tantum aut alimentis evenit. Eadem natura est in omni desiderio, quod modo non ex inopia, sed ex vitio nascitur ; quidquid illi congesseris, non finis erit cupiditatis, sed gradus. Qui continebit itaque se intra naturalem modum, paupertatem non sentiet; qui naturalem modum excedet, eum in summis quoque opibus paupertas sequetur. Necessariis rebus et exilia sufficiunt, supervacuis nec regna. [5] Animus est, qui divites facit ; hic in exilia sequitur et in solitudinibus asperrimis, eum quantum satis est sustinendo corpori invenit, ipse bonis suis abundat et fruitur. Pecunia ad animum nihil pertinet, non magis quam ad deos immortalis. [6] Omnia ista, quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides, aurum, argentum et magni levatique mensarum orbes terrena sunt pondera, quae non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, levis ipse, expeditus et, quandoque emissus fuerit, ad summa emicaturus ; interim quantum per moras membrorum et hanc circumfusam gravem sarcinam licet, celeri et volucri cogitatione divina perlustrat. [7] Ideoque nec exulare umquam potest, liber et deis cognatus et omni mundo omnique aevo par ; nam cogitatio eius circa omne caelum it, in omne praeteritum futurumque tempus immittitur. Corpusculum hoc, custodia et vinculum animi, huc [p. 458] atque illuc iactatur ; in hoc supplicia, in hoc latro- cinia, in hoc morbi exercentur. Animus quidem ipse sacer et aeternus est et cui non possit inici manus.

1 haec A : si haec inferior MSS. Duff.

2 restituendo A restituto Muretus, Duff.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: