previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. Quicquid est hoc, Marcia, quod circa nos ex adventicio fulget, liberi, honores, opes, ampla atria et exclusorum clientium turba referta vestibula, clarum nomen,1 nobilis aut formosa coniux ceteraque ex in- certa et mobili sorte pendentia alieni commodatique apparatus sunt; nihil horum dono datur. Conlaticiis et ad dominos redituris instrumentis scaena adornatur; alia ex his primo die, alia secundo referentur, pauca usque ad finem perseverabunt. [2] Itaque non est quod nos suspiciamus tamquam inter nostra positi; mutua accepimus. Usus fructusque noster est, cuius tempus ille arbiter muneris sui temperat; nos oportet in promptu habere quae in incertum diem data sunt et [p. 30] appellatos sine querella reddere : pessimi debitoris est creditori facere convicium. [3] Omnes ergo nostros, et quos superstites lege nascendi optamus et quos prae- cedere iustissimum ipsorum votum est, sic amare de- bemus, tamquam nihil nobis de perpetuitate, immo nihil de diuturnitate eorum promissum sit. Saepe admonendus est animus, amet ut recessura, immo tamquam recedentia. Quicquid a fortuna datum est, tamquam exempto auctore 2 possideas. [4] Rapite ex liberis voluptates, fruendos vos in vicem liberis date et sine dilatione omne gaudium haurite ; nihil de hodierna nocte promittiturnimis magnam advocationem dedi—, nihil de hac hora. Festinandum est, instatur a tergo. Iam disicietur iste comitatus, iam contubernia ista sublato clamore solventur. Rapina rerum omnium est ; miseri nescitis in fuga vivere ! [5] Si mortuum tibi filium doles, eius temporis quo natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est; in hanc legem erat satus,3 hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur. [6] In regnum fortunae et quidem durum atque invictum pervenimus, illius arbitrio digna atque indigna passuri. Corporibus nostris impotenter, contumeliose, crudeliter abutetur. Alios ignibus peruret vel in poenam admotis vel in remedium; alios vinci et : id nunc hosti licebit, nunc civi ; alios [p. 32] per incerta nudos maria iactabit et luctatos cum fluctibus ne in harenam quidem aut litus explodet, sed in alicuius immensae ventrem beluae decondet ; alios morborum varis generibus emaceratos diu inter vitam mortemque medios detinebit. Ut varia et libi- dinosa mancipiorumque suorum neglegens domina et poenis et muneribus errabit.

1 nomen supplied by Madvig.

2 exempto auctore Madvig: exemplum auctore A: exemplum ab auctore F: exemptum auctore Waltz: exempturo auctore Favez after Pichon.

3 satus Schultess (adding erat): datus A.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: