previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. Deinde oro atque obsecro, ne te difficilem amicis et intractabilem praestes. Non est enim quod ignores omnes hos nescire, quemadmodum se gerant, loquantur ahquid coram te de Druso an nihil, ne aut obhvio clarissimi iuvenis illi faciat iniuriam aut mentio tibi. [2] Cum secessimus et in unum convenimus, facta eius dictaque quanto meruit suspectu celebramus ; coram te altum nobis de illo silentium est. Cares itaque maxima voluptate, filii tui laudibus, quas non dubito quin vel impendio vitae, si potestas detur, in aevum omne sis prorogatura. [3] Quare patere, immo accerse sermones, quibus ille narretur, et apertas aures praebe ad nomen memoriamque filii tui; nec hoc grave duxeris ceterorum more, qui in eiusmodi casu partem mali putant audire solacia. [4] Nunc incubuisti tota in alteram partem et oblita meliorum fortunam tuam qua deterior est aspicis : non convertis te ad convictus filii tui occursusque iucundos, [p. 20] non ad pueriles dulcesque blanditias, non ad in- crementa studiorum ; ultimam illam faciem rerum premis ; illi, tamquam si parum ipsa per se horrida sit, quidquid potes congeris. Ne, obsecro te, concupieris perversissimam gloriam, infelicissima videri! [5] Simul cogita non esse magnum rebus prosperis fortem gerere, ubi secundo cursu vita procedit; ne gubernatoris quidem artem tranquillum mare et obsequens ventus ostendit, adversi ahquid incurrat oportet, quod animum probet. [6] Proinde ne summiseris te, immo contra fige stabilem gradum et quicquid onerum supra cecidit sustine, primo dumtaxat strepitu conterrita. Nulla re maior invidia fortunae fit quam aequo animo.

Post haec ostendit illi filium in- columem, ostendit ex amisso nepotes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: