This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. " Sed tu quoque," inquit, " virtutem non ob
aliud colis, quam quia aliquam ex illa speras voluptatem." Primum non, si voluptatem praestatura
virtus est, ideo propter hanc petitur ; non enim hanc
praestat, sed et hanc, nec huic laborat, sed labor eius,
quamvis aliud petat, hoc quoque adsequetur.
[2]
Sicut
in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet
oculos, tantum operis insumptum est—aliud fuit
serenti propositum, hoc supervenit—, sic voluptas non
est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia
[p. 122]
delectat placet, sed, si placet, et delectat.
[3]
Summum
bonum in ipso iudicio est et habitu optimae mentis,
quae eum cursum1 suum implevit et finibus se suis
cinxit, consummatum est summum bonum nec quicquam amplius desiderat ; nihil enim extra totum est,
non magis quam ultra finem. Itaque erras, cum interrogas, quid sit illud, propter quod virtutem petam;
[4]
quaeris enim aliquid supra summum. Interrogas,
quid petam ex virtute ? Ipsam. Nihil enim habet
melius, ipsa pretium sui. An hoc parum magnum
est ? Cum tibi dicam : " Summum bonum est infragilis animi rigor et providentia et sublimitas
et sanitas et libertas et concordia et decor," aliquid
etiamnunc exigis maius, ad quod ista referantur ?
Quid mihi voluptatem nominas ? Hominis bonum
quaero, non ventris, qui pecudibus ac beluis laxior
est !
1 cursum supplied by Hermes after Schultess.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.