previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2.
Beneficia in volgus cum largiri institueris,
perdenda sunt multa, ut semel ponas bene.
In priore versu utrumque reprehendas ; nam nec in vulgum effundenda sunt, et nullius rei, minime beneficiorum, honesta largitio est ; quibus si detraxeris [p. 10] iudicium, desinunt esse beneficia, in aliud quodlibet incident nomen. [2] Sequens sensus mirificus est, qui uno bene posito beneficio multorum amissorum damna solatur. Vide, oro te, ne hoc et verius sit et magnitudini bene facientis aptius, ut illum hortemur ad danda, etiam si nullum bene positurus est. Illud enim falsum est " perdenda sunt multa " ; nullum perit, quia, qui perdit, computaverat. [3] Beneficiorum simplex ratio est : tantum erogatur ; si reddet aliquid, lucrum est, si non reddet, damnum non est. Ego illud dedi, ut darem. Nemo beneficia in calendario scribit nec avarus exactor ad horam et diem appellat. Numquam illa vir bonus cogitat nisi admonitus a reddente ; alioqui in formam crediti transeunt. Turpis feneratio est beneficium expensum ferre. [4] Qualiscumque priorum eventus est, persevera in alios conferre; melius apud ingratos iacebunt, quos aut pudor aut occasio aut imitatio aliquando gratos poterit efficere. Ne cessaveris, opus tuum perage et partes boni viri exsequere. Alium re, alium fide, alium gratia, alium consilio, alium praeceptis salubribus adiuva. [5] Officia etiam ferae sentiunt, nec ullum tam immansuetum animal est, quod non cura mitiget et in amorem sui vertat. Leonum ora a magistris impune [p. 12] tractantur, elephantorum feritatem usque in servile obsequium demeretur cibus ; adeo etiam, quae extra intellectum atque aestimationem beneficii posita sunt, adsiduitas tamen meriti pertinacis evincit. Ingratus est adversus unum beneficium ? Adversus alterum non erit. Duorum oblitus est ? Tertium etiam in eorum, quae exciderunt, memoriam reducet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: