Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Quicumque
ergo gratos esse docet, et hominum causam agit et
deorum, quibus nullius rei indigentibus, positis extra
[p. 112]
desiderium, referre nihilo minus gratiam possumus.
Non est, quod quisquam excusationem mentis ingratae
ab infirmitate atque inopia petat et dicat : " Quid
enim faciam et quomodo ? Quando superioribus
dominisque rerum omnium gratiam referam ? " Referre facile est, si avarus es, sine impendio, si iners, sine1 opera. Eodem quidem momento, quo obligatus
es, si vis, cum quolibet paria fecisti, quoniam, qui
libenter beneficium accipit, reddidit.
1 sine added by Muretus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.