Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
A consuetudine quaedam, quae dicimus, abhorrent,
deinde alia via ad consuetudinem redeunt. Negamus
[p. 122]
iniuriam accipere sapientem, tamen, qui illum pugno
percusserit, iniuriarum damnabitur ; negamus stulti
quidquam esse, et tamen eum, qui rem aliquam stulto
surripuit, furti condemnabimus ; insanire omnes dicimus, nec omnes curamus elleboro ; his ipsis, quos vocamus insanos, et suffragium et iuris dictionem
committimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.