Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
Illi enim si non solvunt,
tamen debent, et extat apud illos vestigium certe
meritorum intra malam conscientiam inclusorum ;
aliquando ad referendam gratiam converti ex aliqua
causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita
honestae rei cupiditas, qualis solet ad tempus etiam
in malis pectoribus exsurgere, si invitaverit facilis occasio ; hic numquam fieri gratus potest, cui beneficium
totum elapsum est. Et utrum tu peiorem vocas, apud
quem gratia beneficii intercidit, an apud quem etiam
memoria ?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.