Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
Nisi me nutrix aluisset infantem, nihil eorum,
quae consilio ac manu gero, facere potuissem nec in
hanc emergere nominis claritatem, quam civili ac
militari industria merui ; numquid tamen ideo maximis operibus praeferes nutricis officium ? Atqui quid
interest, cum aeque sine patris beneficio quam sine
nutricis non potuerim ad ulteriora procedere ? Quod
1 si initio meo, quidquid iam possum, debeo, cogita non
esse initium mei patrem, ne avum quidem ; semper
enim erit ulterius aliquid, ex quo originis proximae
origo descendat. Atqui nemo dicet me plus debere
ignotis et ultra memoriam positis maioribus quam
patri; plus autem debeo, si hoc ipsum, quod genuit
me pater meus, maioribus debet.
1 8
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.