Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
" Sed patris," inquit, " beneficium est, quidquid facis, quidquid praestare illi potes." Et praeceptoris mei, quod institutis liberalibus profeci;
ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus,
utique eos, qui prima elementa docuerunt, et quamvis
sine illis nemo quicquam adsequi posset, non tamen,
quantumcumque quis adsecutus est, infra illos est.
Multum inter prima ac maxima interest, nec ideo
prima maximorum instar sunt, quia sine primis maxima
esse non possunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.