Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Inveniuntur, qui honesta in mercedem colant quibusque non placeat virtus gratuita ; quae nihil habet
in se magnificum, si quicquam venale. Quid enim
est turpius, quam aliquem computare, quanti vir
bonus sit, cum virtus nec lucro invitet nec absterreat
damno adeoque neminem spe ac pollicitatione corrumpam ut contra impendere in se iubeat et saepius
in ultro tributis sit ? Calcatis ad illam utilitatibus
eundum est ; quocumque vocavit, quocumque misit,
sine respectu rei familiaris, interdum etiam sine ulla
sanguinis sui parsimonia vadendum nec umquam
imperium eius detractandum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.