Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
Atqui numquam diligentius damus, numquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus solum ante oculos
honestum stetit, tam diu officiorum mali iudices,
quam diu illa depravat spes ac metus et inertissimum
vitium, voluptas. Ubi mors interclusit omnia et ad
ferendam sententiam incorruptum iudicem misit,
quaerimus dignissimos, quibus nostra tradamus, nec
quicquam cura sanctiore componimus, quam quod ad
nos non pertinet. At mehercules tunc magna voluptas subit cogitantem :
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.