Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Itaque errant illi, qui interrogant Stoicos : " Quid
ergo ? Achilles timidus est ? Quid ergo ? Aristides,
cui iustitia nomen dedit, iniustus est ? Quid ergo ?
Et Fabius, qui ' cunctando restituit rem,' temerarius
est ? Quid ergo ? Decius mortem timet ? Mucius
proditor est ? Camillus desertor ? " Non hoc dicimus sic omnia vitia esse in omnibus, quomodo in
quibusdam singula eminent, sed malum ac stultum
nullo vitio vacare ; ne audacem quidem timoris absol-
vimus, ne prodigum quidem avaritia liberamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.