Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Quomodo homo omnes sensus habet nec ideo tamen
omnes homines aciem habent Lynceo similem, sic,
qui stultus est, non tam aeria et concitata habet
omnia, quam quidam quaedam. Omnia in omnibus
vitia sunt, sed non omnia in singulis extant. Hunc
natura ad avaritiam impellit ; hic vino, hic libidini
deditus est aut, si nondum deditus, ita formatus, ut
in hoc illum mores sui ferant.
[p. 260]
Itaque, ut ad propositum revertar, nemo non ingratus est, qui malus :
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.