Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Egregie mihi videtur M. Antonius apud Rabirium poetam, cum fortunam suam transeuntem alio
videat et sibi nihil relictum praeter ius mortis, id
quoque, si cito occupaverit, exclamare :
Hoc habeo, quodcumque dedi.
O ! quantum habere potuit, si voluisset ! Hae
sunt divitiae certae in quacumque sortis humanae
levitate uno loco permansurae; quae cum maiores
fuerint, hoc minorem habebunt invidiam. Quid
tamquam tuo parcis ? Procurator es.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.