Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Haec tam vindicanda principi quam tacenda, quia
quarundam rerum turpitudo etiam ad vindicantem
redit, parum potens irae publicaverat. Deinde, cum
interposito tempore in locum irae subisset verecundia,
gemens, quod non illa silentio pressisset, quae tam
diu nescierat, donec loqui turpe esset, saepe exclamavit : " Horum mihi nihil accidisset, si aut
Agrippa aut Maecenas vixisset ! " Adeo tot habenti
milia hominum duos reparare difficile est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.