Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Quemadmodum, qui optat divitias alicui in hoc, ut
illarum ipse partem ferat, quamvis pro illo videatur
optare, sibi prospicit, sic, qui optat amico aliquam
necessitatem, quam adiutorio suo fideque discutiat,
quod est ingrati, se illi praefert et tanti existimat
illum miserum esse, ut ipse gratus sit, ob hoc ipsum
ingratus ; exonerare enim se vult et gravi sarcina
liberare.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.