Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
An tu Arruntium et Haterium et ceteros,
qui captandorum testamentorum artem professi sunt,
non putas eadem habere quae dissignatores et libitinarios vota ? Illi tamen, quorum mortes optent,
nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter
amicitiam spei plurimum est, mori cupiunt. Illorum
damno nemo vivit, hos, quisquis differt, exhaurit ;
optant ergo non tantum, ut accipiant, quod turpi servitute meruerunt, sed etiam, ut tributo gravi libe-
rentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.