Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
Illud potius
mihi distingue, quod potest ad rem pertinere, cum
idem homo beneficium mihi dedit et postea fecit
iniuriam, utrum et beneficium illi reddere debeam
et me ab illo nihilo minus vindicare ac veluti duobus
nominibus separatim respondere an alterum alteri
contribuere et nihil negotii habere, ut beneficium
iniuria tollatur, beneficio iniuria. Illud enim video
in hoc foro fieri ; quid in vestra schola iuris sit, vos
sciatis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.