Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
Debitoris exemplum dissimile est, cui
parum est pecuniam quaesisse, nisi solvit ; illic enim
stat acerbus super caput creditor, qui nullum diem
gratis occidere patiatur ; hic benignissimus, qui, te
cum viderit concursantem et sollicitum atque anxium,
dicat :
" Mitte hane de pectore curam ;
desine tibi molestus instare. Omnia a te habeo ; iniuriam mihi facis, si me quicquam desiderare amplius
iudicas ; plenissime ad me pervenit animus tuus."
1 " Dic," inquit, " mihi : si reddidisset beneficium,
diceres illum gratiam rettulisse ; eodem ergo loco
est, qui reddidit et qui non reddidit ? "
[p. 490]
Contra nunc illud pone : si oblitus esset accepti
beneficii, si ne temptasset quidem gratus esse, negares
illum gratiam rettulisse ; at hic se diebus noctibusque
lassavit et omnibus aliis renuntiavit officiis huic uni
imminens et operatus, ne qua se fugeret occasio ;
eodem ergo loco erunt ille, qui curam referendae
gratiae abiecit, et hic, qui numquam ab illa recessit ?
Iniquus es, si rem a me exigis, cum videas animum
non defuisse.
1 6
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.