Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
Ut excusem tibi imbecillitatem, imprimis vas
fragile est memoria et rerum turbae non sufficit ;
necesse est, quantum recipit, emittat et antiquissima
recentissimis obruat. Sic factum est, ut minima
apud te nutricis esset auctoritas, quia beneficium eius
longius aetas sequens posuit ; sic factum est, ut
praeceptoris tibi non esset ulla veneratio ; sic evenit,
ut circa consularia occupato comitia aut sacerdotiorum
candidato quaesturae suffragator excideret. Fortasse vitium, de quo querens, si te diligenter excusseris, in sinu invenies. Inique publico crimini irasceris, stulte tuo ; ut absolvaris, ignosce.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.