Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
" Hoc ipsum," inquis, " volui! teneo te ! Volo
videre, quomodo ex his laqueis, in quos tua sponte
decidisti, expliceris. Dic mihi. Quemadmodum potest aliquis donare sapienti, si omnia sapientis sunt ? Nam id quoque, quod illi donat, ipsius est. Itaque
non potest beneficium dari sapienti, cui, quidquid
datur, de suo datur ; atqui dicitis sapienti posse
donari. Idem autem me scito et de amicis interrogare. Omnia dicitis illis esse communia ; ergo
nemo quicquam donare amico potest ; donat enim
illi communia."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.