Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Hic respondetur omnia quidem deorum esse, sed
non omnia dis dedicata ; in iis observari sacrilegium,
quae religio numini adscripsit. Sic et totum mundum
deorum esse immortalium templum, solum quidem
amplitudine illorum ac magnificentia dignum : tamen
a sacris profana discerni; non omnia licere in angulo,
[p. 474]
cui fani nomen impositum est, quae sub caelo et conspectu siderum licent.
Iniuriam sacrilegus deo quidem non potest facere,
quem extra ictum sua divinitas posuit, sed punitur,
quia tamquam deo fecit : opinio illum nostra ac sua
obligat poenae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.