previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. Testimonia

Testimonia veterum scriptorum permulta sunt: inde ab primo p. Chr. n. saeculo usque ad tempora medii aevi scriptores verba, locutiones, enuntiata Sallustii adferunt, quibus vel sententias exornent vel rebus fidem tribuant vel res grammaticas illustrent.

Ea testimonia, quae ad certum locum referri possunt, sive auctor Sallustium nominat sive non, in apparatum criticum recepi, asterisco * addito, ubicumque nomen Sallustii deest.

Imitationes, quae sermonem Sallustianum tantummodo redolent, aspernatus sum, nisi quod paucis locis eas ad lectiones stabiliendas adhibui.

Hic scriptores enumerantur scriptaque, in quibus verba leguntur e Sallustio sumpta. notas, quibus in app. crit. usus sum, uncis () inclusi.

    Adnotationes super Lucanum, ed. I Endt. (adnot.sup.Lucan.). Agrœcii de orthographia, ex recensione H. Keilii (Agroec. gramm. VII). Albini Magistri orthographia, ex recens. H. Keilii (Albinus gramm. VII). Arusiani exempla elocutionum, ex recens. H. Keilii (Arus. gramm. VII). Aurel. Augustini confessiones, ex recognitione P. Knœll (Aug. conf.). —de civitate dei, tertium recogn. B. Dombart (Aug. civ.). —de natura et gratia, rec. C. F. Vrba et J. Zycha [Corp. Vind. 60] (Aug. nat. et grat.). —epistulae, rec. A. Goldbacher [Corp. Vind. 34 ut 44] (Aug. epist.). —principia dialecticae, recogn. et adn. Crecelius (Aug. dialect.). —quae feruntur regulae, ex recens. H. Keilii (Aug. gramm. V). Ausonii ad Gratianum gratiarum actio: opuscula rec. R. Peiper (Auson. grat. act.). Bedae liber de arte metrica, ex recens. H. Keilii (Beda gramm. VII). [p. VI] Charisii institutio grammatica, ex recens. H. Keilii (Char. gramm. I). Ciceronis in L. Catilinam orationes, ed. F. W. Muller (Cic. Catil.). Claudii Donati interpretationes Vergil., ed. H. Georgii (Claud. Don.). Cledonii ars grammatica, ex recens. H. Keilii (Cledon. gramm. V). Commenta Bernensia ad Lucanum, ed. H. Usener (Comment. Lucan.). Dictys, ed. F. Meister (Dict.). Diomedis ars grammatica, ex recens. H. Keilii (Diom. gramm. I). Aelii Donati commentum Terenti vol. I, II, ed. P. Wessner (Don. Ter.). Eugraphii commentum Terenti vol. III, ed. P. Wessner (Eugraph. Ter.). Eutychis ars de verbo, ex recens. H. Keilii (Eutych. gramm. V). Iulii Exuperantii epitome, ed. G. Landgraf et C. Wegman (Exup.). Festi de verborum significatu, ed. W. M. Lindsay (Fest.) Firmici Materni de errore profan. religionum, ed. K. Ziegler (Firm. err.). L. Annii Flori epitomae libri II, ed. O. Rossbach (Flor. epit.). Frontini strategamaton libri IV, ed. G. Gundermann (Frontin. strat.). M. Corn. Frontonis et M. Aurelii Imperatoris epistulae, rec. Naber (Fronto.). — Accedunt adnotationes Hauleri 'Sallustcitate bei Fronto' in Rhein. Mus. 54,161–170 (Hauler). A. Gellii noctes Atticae, ed. C. Hosius (Gell.). Hegesippus, ed. Weber et Caesar (Heges.). Hieronymi adversus Iovinianum [Migne 23] (Hier. adv. Iovin.). —commentarii in Ezechiel, Ezram [Migne 25], epist. ad Ephes. [Migne 26]. (Hier. in Ezech., Hier. in Ezram, Hier. in Eph.). —liber de nominibus hebraicis [Migne 23] (Hier. nom. hebr.). —epistulae [Migne 23] (Hier. epist.). —vita S. Hilarionis [Migne 23] (Hier. vita Hilar.). Isidori originum s. etymologiarum libri, ed. W. M. Lindsay. (Isid. orig.). Lactantii Firmiani divinae institutiones, ed. S. Brandt (Lact. inst.). T. Livi ab urbe condita libri, rec. G. Weissenborn et M. Müller (Liv.). —periochae omnium librorum, ed. O. Rossbach (Liv. perioch.). [p. VII] Macrobii excerpta, ex recens. K. Keilii (Macr.exc.gramm V). —Saturnalia, iterum recogn. F. Eyssenhardt (Macr. sat.). Pomponii Melae de chorographia, recogn. C. Frick (Mela.). Nonii Marcelli de compendiosa doctrina libri XX, ed. W. M. Lindsay (Non.). Paulii Orosii presbyteri historiarum adversum paganos libri VII, rec. C. Zangemeister (Oros. hist.). Papyri Oxyrhynchus, ed. Grenfell and Hunt, Vol. VI (Papyr. Oxyr.). Pompei commentum artis Donati, ex recens. H.Keilii (Pomp. gramm. V). Porphyrionis commentarii in Horatium, recens. G. Meyer (Porph. Hor.). Priseiuni institutiones grammaticae, ex recens. M. Hertzii (Prisc. gramm. II III). Probi catholica etc., ex recens. H. Keilii (Prob. cath. gramm. IV). Ps.-Asconii commentarii in Cic., ed. Orelli-Baiter (Ps. Ascon.). Ps.-Sallustii in M. Tullium invectivae, de republica: Sallustius tertium recogn. H. Jordan (Ps. Sall. in Tull., Ps. Sall. rep.). M. Fabi Quintiliani institutio oratoria, recens. E. Bonnell, ed. L. Radermacher (Quint. inst.). Marius Plotius Sacerdos, ex recens. H. Keilii (Sacerd. gramm. VI). Scholia in Horatium: Pseud-Acronis Scholia in Horatium vetustiora, ed. O. Keller (Schol. Hor.). in luvenal. sat., ed. Jahn (Schol. Iuv.). in Stat.: Lactantii Placidi qui feruntur commentarii in Statii Thebaida, recens. R. Jahnke (Schol. Stat. Theb.). Bernensia ad Vergilii bucolica atque georgica, ed. H. Hagen (Schol. Verg. Bern.). Veronensia: Servii grammatici in Verg. carm. commentarii III fasc. II. ed. H. Hagen (Schol. Verg. Veron.). L. Annaei Senecae controversiae, ed. Kiessling (Sen. contr.). L. Annaei Senecae ad Lucilium epistulae morales, ed. O. Hense (Sen. epist.). —de beneficiis, ed. Hosius (Sen. benef.). —naturales quaestiones, ed. Gercke (Sen. nat.). Sergii de littera, de syllaba etc., ex recens. H. Keilii (Serg. gramm. IV). Seruii grammatici qui fer. in Vergilii carmina commentarii, recens. G. Thilo et H. Hagen (Serv). Marii Servii Honorati commentarius in Donati artem, ex recens. H. Keilii (Serv. gramm. IV). Sidonii Apollinaris epist. et carm., rec. et emend. Luetjohann (Sidon. epist.). [p. VIII] Sulpicii Severi chronica, ed. C. Halm [Corp. Vind. 1] (Sulp. Sev. chron.). Taciti libri ab excessu divi Augusti, rec. C. Halm (Tac. ann.). Trebellius Pollio: Scriptores historiae Augustae, iterum rec. H. Peter (Treb.). Incerti de ultimis syllabis liber, ex recens. H. Keilii (Ult. Syll. gramm. IV). Valeri Maximi factorum et dictorum memorabilia, recens. C. Kempf (Val. Max.). Vegeti Renati epitoma rei militaris recens. C. Lang (Veg. mil.). S. Aurel. Victoris liber de Caesaribus, recens. F. Pichlmayer (Aur. Vict. Caes.). [Q. Fabii Laurentii] Victorini explanationes in rhetoricam M. Tullii Ciceronis: Rhetores latini minores, emend. C. Halm (Victorin. rhet.). Marius Victorinus, ex recens. H. Keilii (Mar. Victorin. gramm. VI). Maximus Victorinus, ex recens. H. Keilii (Max. Victoria. gramm. VI). Flavius Vopiscus: Scriptores historiae Augustae, iterum rec. H. Peter (Vopisc.).
3. Quod ad res orthographicas attinet, vetustiores formas constanter scripsi: vorto voster, aequos, ingenuos, quoius, quom; lubet, maxumus, manufestus, gerundus cet.; cuius scribendi rationis vestigia in codicibus antiquissimis passim inveniuntur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: