This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris
anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere. Nihil nec offensae nec
gratiae dabitur. Haec ita vera. Si quis quaesiverit unde sciam, primum, si noluero,
non respondebo. Quis coacturus est? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem
obiit ille, qui verum proverbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere. Si
libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit. Quis unquam ab historico
iuratores exegit? Tamen si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui
Drusillam euntem in caelum vidit: idem Claudium vidisse se dicet iter facientem
“non passibus aequis.” Velit nolit, necesse est illi omnia videre,
quae in caelo aguntur: Appiae viae curator est, qua scis et divum Augustum et
Tiberium Caesarem ad deos isse. Hunc si interrogaveris, soli narrabit: coram
pluribus nunquam verbum faciet. Nam ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse
caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod viderit, verbis
conceptis affirmavit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem[p. 372] occisum vidisset. Ab hoc ego quae tum audivi, certa clara affero,
ita illum salvum et felicem habeam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.