[56]
Quintus
Quamnam igitur sententiam dicimus?
Marcus
Requiri placere terminos quos Socrates
pepigerit, iisque parere.
Quintus
Praeclare, frater, iam nunc a te uerba
usurpantur ciuilis iuris et legum, quo de genere
expecto disputationem tuam. Nam ista quidem magna
diiudicatio est, ut ex te ipso saepe cognoui. Sed certe
ita res se habet, ut ex natura uiuere summum bonum
sit, id est uita modica et apta uirtuti perfrui; atqui
naturam sequi et eius quasi lege uiuere, id est nihil,
quantum in ipso sit praetermittere, quominus ea quae
natura postulet consequatur . . . quo pariter haec
uelit uirtutis tamquam lege nos uiuere. Quapropter
hoc diiudicari nescio an numquam, sed hoc sermone
certe non potest, si quidem id quod suscepimus
perfecturi sumus.
22.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics