[37]
Marcus
Ad nostras igitur reuertor.
Quibus profecto diligentissime sanciendum est, ut
mulierum famam multorum oculis lux clara custodiat, initienturque eo ritu Cereri quo Romae initiantur.
Quo in genere seueritatem maiorum senatus uetus
auctoritas de Bacchanalibus et consulum exercitu
adhibito quaestio animaduersioque declarat. Atque
omnia nocturna (ne nos duriores forte uideamur) in
media Graecia Diagondas Thebanus lege perpetua sustulit. Nouos uero deos et in his colendis nocturnas
peruigilationes sic Aristophanes facetissumus poeta
ueteris comoediae uexat, ut apud eum Sabazius et
quidam alii dei peregrini iudicati e ciuitate eiciantur.
Publicus autem sacerdos imprudentiam consilio
expiatam metu liberet, audaciam libidines immittendi
religionibus foedas damnet atque inpiam iudicet.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics