Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[55]
Adsunt optimates, qui se melius hoc
idem facere profiteantur plusque fore dicant in pluribus consilii quam in uno et eandem tamen
aequitatem et fidem. Ecce autem maxima voce clamat populus neque se uni neque paucis velle parere;
libertate ne feris quidem quicquam esse dulcius; hac
omnes carere, sive regi sive optimatibus serviant. Ita
caritate nos capiunt reges, consilio optimates, libertate populi, ut in comparando difficile ad eligendum
sit, quid maxime velis. L. Credo, inquit, sed expediri, quae restant, vix poterunt, si hoc incohatum reliqueris.
36.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.