previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

LIBER PRIMUS

1. In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse. quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum ire perreximus. paulumque cum ab1 eius villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum complexi, ut mos amicorum est (satis enim2 longo intervallo * * * ), ad suam3 villam reduximus.4 [2] hic pauca primo, atque ea5 percunctantibus nobis ecquid6 forte Roma7 novi.

Tum8 AtticusOmitte ista quae nec percunctari nec audire sine molestia possumus quaesoinquitet quaere9 potius ecquid10 ipse novi. silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo.”

Minime veroinquit ille; “intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit;11 sed habeo magnum opus12 in manibus, quae13 iam pridem; ad hunc [p. 2] enim14 ipsum” (me autem dicebat) “quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius.”

[3] Et egoIsta quideminquamVarro iam diu expectans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone nostro, cuius nosti studium (nihil enim15 eius modi celare possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere. illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere. sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum16 multa scribas genus hoc17 praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.”

2. [4] Tum ille: 'Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris. itaque non haesitans respondebo, sed18 ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi. nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec19 quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt.20 itaque ea nolui21 scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent. [5] Vides autem eadem ipse; didicisti enim non posse nos Amafinii22 aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec [p. 3] disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam,23 quoniam24 utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque25 novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent,26 indocti ne a nobis quidem accipient,27 ut28 frustra omnis suscipiatur labor.29 [6] Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem30 scribere ita plane ut Amafinius.31 quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum (ita enim appellat atomos) concursione fortuita loqui? nostra tu physica32 nosti; quae cum33 contineantur ex effectione et ex materia ea quam fingit et format effectio, adhibenda etiam34 geometria est; quam35 quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? Haec ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque rebus illi simpliciter, pecudis enim et36 hominis idem bonum esse censent; apud nostros autem37 non ignoras quae sit et quanta subtilitas. [7] sive enim38 Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intellegat quid sit illud verum et simplex bonum quod non possit ab honestate seiungi (quod bonum quale sit negat omnino Epicurus se39 sine voluptatibus sensum moventibus ne40 suspicari quidem41); si vero Academiam veterem persequemur,42 quam nos43 ut scis probamus, quam erit44 illa acute explicanda nobis, quam argute quam obscure etiam contra Stoicos disserendum. Totum igitur illud45 philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum46 possum [p. 4] et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem47 est, maius aut melius a diis datum munus homini; [8] sed meos amicos in quibus est studium in Graeciam mitto id est48 ad Graecos ire iubeo,49 ut ex [a]50 fontibus potius hauriant quam51 rivulos consectentur. quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea quantum potui (nihil enim magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris; a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii52 nostri occasum ne a Latinis quidem. et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati; in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis53 philosophiae more54 scribere voluimus,55 si modo consecuti sumus.'

3. [9] Tum egoSunt56 inquamista Varro. nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt,57 ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. tu aetatem patriae tu descriptiones58 temporum, tu sacrorum iura tu sacerdotum,59 tu domesticam tu bellicam60 disciplinam, tu sedum61 regionum locorum tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina genera officia causas aperuisti;62 plurimum63 quidem poetis64 nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti, philosophiamque multis locis inchoasti, ad impellendum [p. 5] satis, ad edocendum parum. [10] Causam autem probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere malent65 qui erunt eruditi, aut ne haec66 quidem qui illa nescient.6768 sed eam69 mihi non70 sane71 probas; immo vero et haec qui illa non poterunt,72 et qui Graeca poterunt73 non contemnent74 sua. quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? an quia delectat Ennius Pacuvius Accius75 multi alii, qui non verba sed vim Graecorum expresserunt poetarumquanto magis philosophi delectabunt, si ut illi76 Aeschylum77 Sophoclem Euripidem sic hi Platonem imitentur78 Aristotelem Theophrastum. oratores quidem laudari video si qui e nostris Hyperidem sint79 aut Demosthenem imitati. [11] Ego autem Varro80 (dicam enim ut res est), dum me ambitio dum honores dum causae, dum rei publicae non solum cura sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, animo81 haec inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum licebat legendo; nunc vero et fortunae gravissimo percussus82 vulnere et83 administratione rei publicae liberatus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico. aut enim huic aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum, aut etiam ad nostros cives erudiendos nihil utilius, aut si haec ita non sunt nihil aliud video quod agere possimus. [12] Brutus quidem noster excellens omni genere laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur nihil [p. 6] ut84 isdem de rebus Graeca85 desideres;86 et eandem quidem sententiam sequitur quam tu, nam Aristum Athenis87 audivit aliquamdiu, cuius tu fratrem88 Antiochum. quam ob rem da quaeso te huic etiam generi litterarum.”

4. [13] Tum ille: 'Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. sed de te ipso quid est' inquitquod audio?”

Quanaminquamde re?”

VA.Relictam a te veterem Academiam89 inquit, “tractari autem novam.”

Quid ergoinquamAntiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. quamquam Antiochi magister Philo,90 magnus vir ut tu existimas91 ipse, †negaret92 in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit.”

VA.Estinquitut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit.”93

[14] CIC.Immo vero et ista94 et totam veterem Academiam, a qua absum tam959697 diu, renovari a te nisi molestum est velim”, et simuladsidamusinquamsi videtur.”

VA.Sane istuc98 quidem99 inquit, “sum enim admodum infirmus. sed videamus idemne Attico placeat fieri a me quod te velle video.”

Mihi veroille; “quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul videre satisne ea commode dici possint Latine?”

Quae cum essent100101 dicta, in conspectu consedimus omnes. [p. 7]

[15] Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus102 omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de103 bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum. [16] hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque104 sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris,105 quod illi quae nesciant scire se putent,106 ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se107 arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis108 sapientia, non arbitrari sese109 scire quod nesciat. quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum110 in virtute laudanda et in hominibus111 ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest. [17] Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta112 est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant. nam cum Speusippum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duo113 autem praestantissimo114 studio atque doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi [p. 8] autem, quia115 Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter116117118 de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem119 disserendi reliquerunt. ita facta est,120 quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae. [18] Quae quidem erat primo duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat. abundantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem121 videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque122 partitio.

5. Sed quid ago' inquitaut sumne sanus qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam123 ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet.”

Tum AtticusTu veroinquitperge Varro; valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.”

Quid meinquamputas, qui philosophiam iam professus124 sim125 populo nostro me126 exhibiturum.”

[19] VA.Pergamus igiturinquit,127 'quoniam placet. Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio128 triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum129 quid falsum quid rectum in oratione pravumve130 quid consentiens131 quid repugnet132 iudicando. [p. 9]

Ac primum133 illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum134 bonum quo omnia referrentur,135136 constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura137 et animo138 et corpore et vita. corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem; [20] animi autem quae essent ad comprehendendam ingeniis139 virtutem idonea, eaque ab his in naturam et mores dividebantur. naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii; morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis140 partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia;141 in qua quod inchoatum est neque absolutum142 progressio quaedam ad virtutem appellatur, quod autem absolutum, id est virtus, quasi143 perfectio naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una res optima. [21] ergo haec animorum; vitae autem (id enim erat tertium) adiuncta esse dicebant quae ad virtutis usum valerent. Iam144 virtus in145 animi bonis et in corporis cernitur et146 in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt. hominem enim147 esse censebant quasi partem quandam148 civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana149 quadam societate. ac de summo quidem [p. 10] atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut ad tenendum,150151152 ut divitias ut opes ut gloriam ut gratiam. Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum, 6. [22] atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere. id quidem non falso; est enim haec partitio illorum; illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum153 appellarentur alios Peripateticos arbitrantur. communis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis videbatur,154 adipisci quae essent prima in155 natura quaeque ipsa per sese expetenda aut omnia aut maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur. itaque omnis illa antiqua156 philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam157 corporis et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea. [23] Ex hac descriptione158 agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conservatione sui et in appetitione159 earum rerum quas natura praescriberet. hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorumque160 recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione161 naturae; unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur. Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis162 quam primam posui forma atque descriptio.

[24] De163 natura autem (id enim sequebatur) ita dicebant164 ut eam dividerent in res duas, ut altera esset [p. 11] efficiens, altera autem quasi huic se praebens, eaque165 efficeretur166 aliquid. in eo quod efficeret vim esse censebant, in eo autem quod efficeretur tantum modo167 materiam quandam; in utroque tamen utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia; nihil est enim quod non alicubi esse cogatur. sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabantdabitis168 enim profecto ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.' 7. [25] “Nos veroinquit Atticus; “quin etiam Graecis licebit utare cum voles, si te Latina forte deficient.” VA.Bene sane facis; sed enitar ut169 Latine loquar, nisi in huiusce170 modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis. qualitates171 igitur appellavi quas ποιότητας Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum sed philosophorum, atque id in multis; dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur. et id quidem commune omnium fere est artium;172 aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda. quod si Graeci faciunt qui in his rebus tot iam saecla versantur, quanto id nobis magis173 concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur.” [26] 'Tu vero' inquamVarro bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, ut effecisti,174 sed etiam verborum.” VA.Audebimus ergoinquit 'novis verbis uti te auctore, si necesse erit.175earum igitur qualitatum sunt aliae principes [p. 12] aliae ex his ortae. principes sunt unius modi et simplices; ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes. itaque aer (hoc176 quoque utimur enim177 pro Latino) et178 ignis et aqua et terra prima179 sunt; ex his autem ortae animantium formae earumque rerum quae gignuntur e terra. ergo illa initia et ut e Graeco vertam elementa dicuntur; e quibus aer et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram. quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare180 eorumque quattuor quae supra dixi dissimile Aristoteles181 quoddam esse rebatur. [27] Sed subiectam putant182 omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta183 sint, quae tota omnia accipere possit184 omnibusque modis mutari185 atque ex omni parte eoque186 etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat. quae autem moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint. [28] et cum ita moveatur illa vis quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque187 versetur, et materiam ipsam totam188 penitus commutari putant et illa effici quae appellant qualia; e quibus in189 omni natura cohaerente190 et continuata cum omnibus suis partibus unum191 effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae192 sit nullumque corpus. Partis autem esse mundi omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua [p. 13] ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil enim valentius esse a quo intereat); [29] quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque esse193 mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt194 ei subiectae quasi prudentiam195 quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea quae pertineant196 ad homines; quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, interdum197 * * * quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non198 numquam quidem199 eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et200 necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.201

8. [30] Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque. Quamquam oriretur a sensibus tamen non202 esse iudicium veritatis in sensibus. mentem volebant rerum esse203 iudicem, solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset (hanc illi ἰδέαν appellabant,204 iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere). [31] sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur nec percipere ullo modo res eas quae subiectae sensibus viderentur, quod205 essent aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset et206 constans, ne idem207 quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia. itaque hanc omnem partem208 [p. 14] rerum opinabilem209 appellabant;210211 [32] scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus212 atque rationibus. qua de causa definitiones rerum probabant et has ad omnia de quibus disceptabatur adhibebant; verborum etiam explicatio213 probabatur,214 id est qua de causa quaeque essent215 ita nominata, quam ἐτυμολογίαν appellabant; post argumentis quibusdam216 et quasi rerum notis ducibus217 utebantur ad probandum218 et ad concludendum id quod explanari volebant. in qua219 tradebatur omnis dialecticae220 disciplina id est orationis ratione conclusae;221 huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae.

[33] Haec forma222 erat illis prima, a Platone tradita; cuius quas acceperim dissupationes223 si vultis exponam.'

Nos vero volumusinquam, “ut pro Attico etiam respondeam.”

ATT.Et recte quidem224inquitrespondes; praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.”

9. VA.Aristoteles igitur225 primus species quas paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus,226 ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat,227 vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae; spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere. [34] Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea [p. 15] disciplina omnino semovendus est; qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et in228 moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo229 et Crates unaque Crantor230 in Academia congregati diligenter ea231 quae a superioribus acceperant tuebantur.232 Iam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas.233 [35] sed Zeno, cum Arcesilam234 anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam. eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.”

Mihi veroinquamvidetur, quod vides idem significare Pomponium.”

10. VA. 'Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theophrastus nervos235 virtutis inciderit,236 sed contra qui omnia quaeque237 ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis idque appellaret honestum quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum. [36] cetera238 autem etsi nec bona nec mala essent tamen alia secundum naturam dicebat alia naturae esse contraria; his ipsis alia interiecta et media numerabat. quae autem secundum naturam essent ea sumenda et quadam aestimatione dignanda239 docebat,240 contraque contraria; neutra autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti. [37] sed quae essent sumenda, ex iis alia pluris esse aestimanda alia minoris. quae pluris ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris. Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis commutaverat, [p. 16] sic inter recte factum atque peccatum officium et contra officium media locabat quaedam, recte facta sola in bonis actionibus ponens, prave id est peccata in malis; officia autem conservata241 praetermissaque media putabat ut dixi. [38] cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent242 sed quasdam virtutes quasi243 natura aut more perfectas, hic omnis in ratione ponebat. cumque illi ea genera virtutum244 quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat,245 nec virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur. cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent naturaque et246 condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent, sed ea contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem. [39] cumque eas perturbationes antiqui naturales esse dicerent et rationis expertes aliaque in parte animi cupiditatem alia247 rationem collocarent, ne his quidem assentiebatur; nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum matrem esse arbitrabatur248 immoderatam quandam intemperantiam. Haec fere de moribus.

11. De naturis autem sic sentiebat, primum ut in249 quattuor initiis rerum illis quintam hanc naturam, ex qua superiores sensus et250 mentem effici rebantur, non adhiberet; statuebat enim ignem esse ipsam naturam quae quidque gigneret et mentem atque sensus. discrepabat etiam ab isdem, quod nullo modo arbitrabatur251 quicquam effici posse ab ea quae expers esset corporis, [p. 17] cuius generis Xenocrates et superiores etiam animum esse dixerant, nec vero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus.

[40] Plurima autem252 in illa tertia philosophiae parte mutavit. in qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos iunctos253 esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus, quam ille φαντασίαν,254 nos visum appellemus255 licet, et teramus256 hoc quidem verbum,257 erit enim utendum in reliquo sermone saepiussed ad haec quae visa sunt et quasi accepta sensibus assensionem258 adiungit animorum, quam esse vult in nobis positam et voluntariam. [41] visis non omnibus adiungebat fidem sed is solum quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum quae viderentur; id autem visum cum ipsum per se cerneretur, comprehendibileferetis haec?259' ATT. “nos veroinquit;260quonam261 enim alio262 modo καταλημπτὸν diceres?”— VA.sed cum acceptum iam et approbatum263 esset, comprehensionem appellabat, similem is rebus quae manu prenderentur; ex quo etiam nomen hoc duxerat at,264 cum eo verbo antea nemo tali in re265 usus esset, plurimisque idem novis verbis (nova enim dicebat) usus est. Quod autem erat sensu comprensum id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprensum ut convelli ratione non posset scientiam, sin aliter inscientiam nominabat; ex qua existebat266 etiam opinio, quae esset imbecilla267 et cum falso incognitoque communis. [42] sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis268 numerabat, sed soli credendum [p. 18] esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod269 omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam270 posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur; e quibus non principia solum sed latiores quaedam ad rationem inveniendam viae reperiuntur.271 errorem autem et temeritatem et ignorantiam272 et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia quae essent aliena firmae et constantis assensionis a virtute sapientiaque removebat.

Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus.

12. [43] Quae cum dixisset et,273Breviter sane minimeque obscure exposita estinquama te Varro et veteris Academiae ratio et Stoicorum. horum274 esse autem arbitror, ut275 Antiocho nostro familiari placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam.”

Tum276 VarroTuae277 sunt nunc partesinquitqui ab antiquorum ratione278 desciscis279 et ea quae ab Arcesila novata sunt probas, docere280 quod et qua de causa discidium281 factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta defectio.”

[44] Tum egoCum Zenoneinquamut accepimus Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi ut quidem mihi282 videtur, sed earum [p. 19] rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et vel ut iam ante283 Socratem Democritum Anaxagoram Empedoclem omnes paene veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus imbecillos284 animos brevia curricula vitae et285 ut Democritus286 in profundo veritatem esse demersam,287 opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati288 relinqui, deinceps289 omnia tenebris circumfusa esse dixerunt.290 [45] itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum quod Socrates sibi reliquisset, ut nihil scire se sciret;291 sic omnia latere censebat292 in occulto neque esse quicquam quod cerni aut intellegi posset;293 quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque affirmare quemquam294 neque assensione295 approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum296297 esset insignis cum298 aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse299 turpius quam cognitioni et perceptioni assensionem300 approbationemque praecurrere. huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias disserens301 de sua plerosque302 deduceret,303 ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur facilius ab utraque parte assensio304 sustineretur. [46] Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil affirmatur et in utramque partem multa disseruntur, [p. 20] de omnibus quaeritur nihil certi dicitursed tamen illa quam exposuisti305 vetus, haec nova nominetur. quae usque ad Carneadem perducta,306 qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit. Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus et, ut cognovi ex is qui illum audierant maximeque ex Epicureo307 Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate et to308 * * *” quid autem stomachatur309 Mnesarchus, quid Antipater digladiatur310311 cum Carneade tot voluminibus? *

1 ab om. Δ

2 satis enim Γ

3 -eum Δ se visentium Dav.

4 non videramus inter nos Reitz. advenerat pl.

5 ea om. χ

6 ecquid Man. et sis quid ΓΔ

7 Romae γχ

8 add. Reid hic St.

9 quaere μπm quare ΓΔ

10 ecquid Asc. et quid ΓΔ

11 int. esse arb. scr. quidquam q. occ. velis Hier. adv. Rufin. 1, 1

12 opus magunum Δ

13 qui γ1 quod Asc. idque Chr.

14 enim Γ eum Δ om. Asc.

15 enim Δ ei, Γ

16 cum tam Pl.

17 hoc genus νγφ

18 sed] et Bα.

19 haec Δν hoc Γ

20 possent π

21 nolui Δγ uolui Γ

22 Amafinii χ -fanii ΓΔ

23 etiam Γπ et ω

24 cf. Quint. inst. 2, 20, 9

25 quamquam Δ

26 malent ν mallent ΓΔ

27 accipient Dav.

28 -unt ΓΔ

29 add. γmω

30 possum χ

31 Amafinius ς -fanius ΓΔ

32 physicam Δ

33 cum om. ω

34 etaim Γ enim Δ

35 quam Γ quoniam Δ

36 illi enim simpl. pec. et Δ

37 autem Lb.

38 enim ΓΔ

39 add. Lb.

40 ne Dur. nec ΓΔ

41 add. Dur.

42 persequamur π1ω -quimur μ suspicamur ν

43 nos γmς non ΓΔ

44 erunt Ern.

45 igitur illud Δν illud igitur Γ

46 quantam Δ

47 Plat. Tim. 47 B

48 id est om. γ

49 id ... iubeo del. Lb.

50 ex [a] Ha. ca a ΓΔ

51 haur. riu. quam (hoc in ras.) sectentur π

52 L. Aelii Camer. Laelii ΓΔ

53 prohemiss Δ praemiis Γ

54 add. Pl.

55 uolumus π

56 sunt uera Γ. an s. vero?

57 reduxerunt ς Aug.

58 discr. cod. Aug. l Mue.

59 sacerdotem πμ1νρ

60 bellicam] publicam Aug.

61 sedum vel -ium codd. Aug. plerique sedem ΓΔ

62 nos ... aperuisti Aug. civ. 6, 2

63 plurimumque ς Ald. -que idem p. Gr.

64 a petis Δ

65 malent ν mallent ΓΔ

66 haec πχ hoc ωγφ ambigue μν

67 nesciunt Δ

68 satisne Δ

69 eam Turn.

70 da mihi nunc (non π1?)

71 ea m. n. sane Γ

72 poterunt ς potuerunt ΓΔ

73 potuerunt Γχ

74 contempnent φ -nant ΓΔ

75 Actius Γρ

76 ut illi Δ (si ut ... euripidem in ras. π) fuerint Γ (-runt μ

77 Aeschinem Δ

78 mirentur Γ

79 sunt Ha.

80 a. V. Pl. autem Δ uarro Γ

81 animo om. Δ

82 perculsus χ Lb.

83 et om. Γ

84 ut in Γ (ut nihil in γ

85 Graecia Δ

86 desideres Ald. nep. -et ΓΔ

87 athetus π

88 fratrem tu Γ

89 Academiam Bentl. iam ΓΔ

90 pholo Γ

91 estimas vel ex(s)t- Γ

92 negat Dav. negare solet Pl.

93 scripsit γφ

94 ista ς -am ΓΔ

95 absum tam χ -iam γ2

96 absuntam ν absumptam πμν1

97 ass- ωγ1φ

98 istud Δν

99 quid est πχ

100 essent γς

101 sint ΓΔ sunt ς del. Gul.

102 omnibus Δ

103 de1 om. Δ

104 que om. πχ

105 pr. se μ; praestarem π1 (ceteris in ras.

106 putent Δν -ant Γ

107 se rem Γ

108 omnis Δ. cf. Plato apol. 23 A Lact. ira 1, 6 s. epit. 35, 5

109 se γφ

110 tantum Dav. ad Lact. epit. 37 tam ΓΔ tamen vel tum ς

111 hom. omnibus Δ o. h. ς

112 constituta Γ

113 duos π2π1π2ργ2φc

114 praestatnissimos μν

115 quia ΓΠ qui ων

116 dubitanter Bai.

117 -tantem Γ

118 -tationem Δ (tionem in ras. π

119 consuetudine μν; adh. cons. in. ras. π

120 est disserendi Δ (diss. in ras. π

121 mihi uid. quidem ΤΔ transposuit μc (q. in ras. π

122 fugiendarumque om. π

123 sus sum ν1γ1φ (Minerua γ1) sum sus π1?

124 prof. iam Γ

125 sim Δν sum Γ

126 me om. Δ

127 inquit om. Γχ

128 rat. phil. π1

129 uerum et Δ

130 prauumue accedit ς

131 consentiens sit Goer.

132 repugnat ς -ans ς -ans esset Mue.

133 primam Δ

134 summum illud πσμν

135 referrentur ΔΓ

136 -ere- Γ

137 omn. e nat. Om. Γ

138 anima Γ

139 ingenii Γ del. Man.

140 exerc. ass. Δ

141 phil. ipsa Δ

142 add. χ perfectum alii

143 abs., virtus, id est q. Chr.

144 nam Goer.

145 in1 et2 om. Δ

146 et om. Δ

147 enim om. Δ autem Mue.

148 esse post quandam σμν

149 hum. communi IFGronovius observ. 3, 6

150 aut ad agendum Δν

151 om. ς

152 tuendum ς

153 tum Asc. dum ΓΔ

154 videbatur Asc. uideatur ΓΔ uidetur γφ

155 prima in Γχ in prima Δ in del. Dav.

156 illa ant. Δν1φ2 ant. illa Γ om. ν

157 etiam Γπ et ω

158 discr. mue.

159 add. Pl.

160 add. ω; an et magn.?

161 descriptione Δ

162 partis Wa. artis ΓΔ

163 cf. Lact. inst. 7,3,1

164 docebant Γ

165 ea qua Man. ex qua Turn. ex eaque Mue. ea nominativus

166 efficerentur Γρ1

167 tantum modo om. Δ

168 habitis Γ

169 ut in π1

170 eiusce Γχ

171 s cf. Mart. Cap. 5, 510

172 s. cf. fin. 3, 3 nat. deor. 1, 44 frg. inc. K 10 Hier. in Gal. 3, 26

173 m. n. Δ n. maius πpσμν

174 ut fecisti ς uti f- RKl.

175 erit Γπχ est ω

176 inde ab hoc rursus deest ς hoc om. Δ

177 enim iam Ha.

178 et1 om. Δ

179 primae ς

180 singulares Γω

181 Arist. cf. AKail diss. phil. Vind. 11, 90

182 putant χ -at Δ -abant Γ

183 efficat Turn.

184 possit χ -sunt Γ -sint Δν

185 mutari ς? Dav. -re ΓΔ

186 eque Γ eamque Chr.

187 introque π in utroque ω

188 totam ipsam Γ

189 in del. Dav.

190 cohaerente Γπmχ cohercente Δ

191 unum om. Δ

192 mat. par Γ

193 esse2 om. Γ

194 sint Mue.

195 providentiam Lb.

196 pertinent ρ1ωμ

197 interdum π1, idem et item πm inter ΓΔ seriem causarum Pl.

198 no num π

199 quidem om. Γ

200 et ς? Lb. haec ΓΔ ac Ha.

201 fortunam — — quod multa eff. inopinata nobis ... causarum Lact. inst. 3, 29, 3, cf. ibid. 18 (ign. rerum atque caus.)

202 non om. Γ; tamen non in ras. π

203 esse ereum νγφ

204 appellabant Γω -labantur μ1 -lant πγ

205 quod Γ quae Δ

206 add. Ha. aut Reid

207 ne idem Man. eidem ΓΔ

208 artem Non.

209 opinabilium Goer.

210 itaque ... appellabant Non. p. 148 (opinabile)

211 appellabat Non.?

212 notionibus ς? Lb. mot- ΓΔ

213 explicari Γ

214 probatur Γ

215 esset μpπχ

216 quibusdam om. Δ

217 et rer. not. quasi duc. Dav.

218 ad prob. rursus accedit ς

219 in quo Man. denique Mue.

220 dialectica ω

221 conclusa ρω

222 forma om. Δ

223 dissupationes Bai. disputat- ΓΔ

224 quidem om. Δ

225 igitur om. Δ

226 quas ... erat amplexatus pars codicum Non. p. 470

227 ferret Ern.

228 in om. μγφ

229 Polemon Γ

230 Cranto π2ωγ2 Cratero γ1 Crator ΓΔ

231 eis πχ

232 utebantur Δ

233 Archesilaus χ

234 Archesilaum π1ω

235 neruis π

236 incideret ς Lb. -rent ν

237 om. ς quaecumque Reid

238 omissa turpitudo

239 dignando π1?Γ

240 dicebat Lb.

241 conservata Pl. et serv- ΓΔ serv- Lb.

242 diceret πχ

243 quasi Γ que π1 om. π2ω

244 cf. p. 9, 26 s.

245 hic ... disserebat om. ω

246 et eum Dav.

247 in alia Lb.

248 arb. matr. esse ρω

249 ut in ut ς? Asc. uti Bai.

250 et etiam Reid

251 arbitrabantur Γ

252 autem aut μ1?ν etiam γφ

253 uinctos πφ inuictos ς

254 cf. p. 36, 10 Cael. Aur. acut. 3, 13 (Gell. 19, 1, 15

255 appellemus π2 -amus ΓΔ

256 terramus ν -anus ς teneamus Δ

257 hoc quidem uerbum ς h. u. q. ΓΔ

258 ascensionem Γ

259 hoc Dav.

260 inquam Ald.

261 quoniam νγ1 quam π1; (quo)nam ... sed in ras. π

262 alio om. Δν

263 probatum Γ

264 del. Man. ac γφ

265 in re iure μω

266 existebat Pl. -erat π -eret ρω extiterat Γ

267 imb. adsensio Pl.

268 paruis Γ

269 quod om. Γ, in ras. π

270 eam nat. Man. n. eam Fab.

271 aperituntur Man. -rirentur Dav. reperirentur Gr.

272 ignorationem ς

273 del. ς? Man.

274 horum Goer. uerum ΓΔ

275 ut σμ et ν ut ab π1 ab χ at γ2φχ at ab Δ om. γ1

276 tum ς tunc ΓΔ

277 duae Δ

278 ratione nunc Δ

279 descistis μpνφ deciscis π1 desistis γ

280 doce π2π1ρω

281 dissidium μγφ desidium σν

282 quidem mihi Γπ

283 et iam ante Dav. ad Lact. epit. 32 et ueluti amantes ΓΔ

284 inbecilles π1σγφ

285 et om. σγφ

286 cf. p. 43, 13

287 demersam γφχ dim- σμνπm diuersam Δ

288 ueritate Γ

289 deinceps denique Bentl. densis IACvHeusde 'Cic. φιλοπλάτων' (1836) 236 n. 1

290 cf. Lact. inst. 3, 4, 11. 28, 12 s. 30, 6 Democr. fr. 117 Deiels Emped. fr. 2 D. (Kranz Herm. 47, 29 n. 2

291 ut ... sciret om. Δν, cf. p. 7, 12

292 censebat ς -bant ΓΔ

293 possit Δ

294 quamquam π1?σμ

295 assertione Δ

296 tum π2ς

297 cum ΓΔ

298 tum σγmχ

299 esse ς esset ΓΔ (in ras. π

300 assertionem Δ assessionem φ

301 disserens de sua Γ dies iam Δ

302 plerumque ν pleresque γφ pleros Δ

303 deduceret et efficeret Pl.

304 ascensio μνφ assertio Δ

305 exposuisti Dur. exposui ΓΔ; an a Cicerone neglegenter scriptum?

306 producta μν (per in ras. π

307 Epicureo μς -ZZZo ΓΔ

308 fuit īo facultate et do μ1, īo del. et do ctrina μ2; et to om. Δν et copia dicendi Chr.

309 stomachetur Sig.

310 Non. p. 65 (digladiari)

311 digladiatur F1 -etur cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
  • Cross-references to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CUMAE
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: