Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
Sed subiectam putant1 omnibus sine
ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius)
materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta2 sint, quae tota omnia accipere possit3 omnibusque
modis mutari4 atque ex omni parte eoque5 etiam interire,
non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari
ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum
natura minimum quod dividi nequeat. quae autem
moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla
item infinite dividi possint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.