Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[133]
Quid cum ipse
Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his quos
amat Stoicis, nonne indicat1 non posse illa probanda
esse sapienti?2 Placet Stoicis omnia peccata esse paria;
at hoc Antiocho vehementissime displicet. liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar. Praecide' inquit, 'statue aliquando quidlibet.' Quid quae
dicuntur quom3 et acuta mihi videntur in utramque
partem et paria, nonne caveam ne scelus faciam? scelus enim dicebas esse Luculle4 dogma prodere; contineo
igitur me, ne incognito adsentiar, quod mihi tecum
est dogma commune.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.