Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
Quod1 si
[p. 34]
illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis summis ingeniis maxumis
studiis explicatum putamus? nonne cum iam philosophorum disciplinae gravissimae constitissent turn
exortus2 est ut3 in optuma re publica Tib.4 Gracchus
qui otium perturbaret sic Arcesilas qui constitutam
philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret qui negavissent quicquam sciri aut percipi
posse. Quorum e numero tollendusest et Plato et
Socrates, alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos nominibus differentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis
magis quam sententiis dissenserunt, — Socrates autem
de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat is
quos volebat refellere; ita cum aliud diceret atque
sentiret, libenter uti solitus est5 ea dissimulatione
quam Graeci εἰρωνείαν vocant; quam ait etiam in
Africano fuisse Fannius,6 idque propterea vitiosum in
illo non putandum quod idem fuerit in Socrate.
6.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.