Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi
[p. 39]
et conprendi multa posse. in quibus1 solis inesse
etiam scientiam dicimus, quam nos non conprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque
et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam
5artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam;
ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti,
quaero unde nata2 sit aut quo modo. quaero etiam,
ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre,
intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium
prodat aut fidem, cur has sibi tam graves leges
inposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil
haberet conprehensi percepti cogniti constituti. nullo
igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet3
aequitatem et fidem ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisi4 is rebus adsensus sit
quae falsae esse non possint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.