This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[46]
Matrem Phalaridis
scribit Ponticus Heraclides, doctus vir, auditor et discipulus Platonis, visam esse videre in somnis simulacra deorum, quae ipsa domi consecravisset; ex iis
Mercurium e patera, quam dextera manu teneret, sanguinem visum esse fundere; qui cum terram attigisset, refervescere videretur sic, ut tota domus sanguine [p. 163]
redundaret. Quod matris somnium inmanis filii crudelitas conprobavit. Quid ego, quae magi Cyro illi
principi interpretati sint, ex Dinonis Persicis proferam? Nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset,
ter eum scribit frustra adpetivisse manibus, cum se
convolvens sol elaberetur et abiret; ei magos dixisse,
quod genus sapientium et doctorum habebatur in Persis, ex triplici adpetitione solis triginta annos Cyrum
regnaturum esse portendi. Quod ita contigit; nam
ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus
annos regnare coepisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

