This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[56]
C. vero Gracchus multis dixit,
ut scriptum apud eundem Coelium est, sibi in somnis
quaesturam petere dubitanti Ti. fratrem visum esse
dicere, quam vellet cunctaretur, tamen eodem sibi leto,
quo ipse interisset, esse pereundum. Hoc, ante quam
tribunus plebi C. Gracchus factus esset, et se audisse
scribit Coelius et dixisse eum multis. Quo somnio quid
inveniri potest certius?
27.
Quid? illa duo somnia, quae creberrume commemorantur a Stoicis, quis tandem potest contemnere?
unum de Simonide: Qui cum ignotum quendam proiectum mortuum vidisset eumque humavisset haberetque in animo navem conscendere, moneri visus est,
ne id faceret, ab eo, quem sepultura adfecerat; si navigavisset, eum naufragio esse periturum; itaque Simonidem redisse, perisse ceteros, qui tum navigassent. [p. 167]
Alterum ita traditum clarum admodum somnium:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.