This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[72]
in
quo haruspices, augures coniectoresque numerantur.
Haec inprobantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur. Quorum alia sunt posita in monumentis et disciplina, quod Etruscorum declarant et haruspicini et [p. 173]
fulgurales et rituales libri, vestri etiam augurales, alia
autem subito ex tempore coniectura explicantur, ut
apud Homerum Calchas, qui ex passerum numero
belli Troiani annos auguratus est, et ut in Sullae
scriptum historia videmus, quod te inspectante factum
est, ut, cum ille in agro Nolano inmolaret ante praetorium, ab infima ara subito anguis emergeret, cum
quidem C. Postumius haruspex oraret illum, ut in expeditionem exercitum educeret; id cum Sulla fecisset,
tum ante oppidum Nolam florentissuma Samnitium
castra cepit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

