Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[arg]
Argumentum.
Hoc libro M. Tullius exponit sermonem a se habitum cum
A. Hirtio consule designato a. u. c. 710, a. ante Chr. nat. 44
post C. Caesaris interitum in Puteolano de fato, ut is liber
quasi supplementum esset trium librorum de natura deorum
et duorum librorum de divinatione (conf. de divin. II cap. 1
§ 3), et hac disputatione contra Posidonium suscepta, cuius
ipsum principium amissum est, docere conatur, si fati nullum
esset nomen, nulla natura et vis, si forte, temere, casu aut
pleraque fierent aut omnia, non aliter ac nunc omnia eventura, nihil igitur attinere inculcare fatum, quo sublato ratio
rerum omnium ad naturam fortunamve referretur (cap. 1–3
§ 1–6). Deinde sequitur disputatio cum Chrysippo de contagione rerum et de naturae coniunctione, quam συμπάθειαν
vocant; qua Cicero docet effici, ut alii ad alia propensiores
sint ob causas naturales et rerum antecessiones, non ut
voluntatum nostrarum atque appetitionum tales sint causae
(cap. 4–8 § 7–16). Iam ad Diodori περὶ δυνατῶν sententiam
se vertit nihil posse fieri censentis, nisi quod verum aut sit
aut futurum sit (cap. 9 § 17–20). Tum ad Chrysippum pergit
ita ratiocinantem: si sit motus sine causa, non omnem enuntiationem aut veram aut falsam fore; nam, quod non habeat
causas efficientes, id nec verum nec falsum fore; motum igitur sine causa nullum esse, quo posito rerum antecessionibus
fieri omnia; id si ita sit, fato fieri omnia. Ad haec Cicero concedit quidem motum nullum sine causa esse, neque vero, quaecumque [p. 252]
fiant, fieri omnia causis antecedentibus; voluntatis
enim nostrae non esse causas externas et antecedentes (cap.
10–12 § 21–29). Hic disserit etiam de ignava ratione, id est
de ἀργῷ λόγῳ, qua admissa omnem e vita tolli actionem liberam docet Chrysippi et Carneadi rationes sequens (cap. 13–16
§ 30–38). Denique cum duae fuissent veterum philosophorum
sententiae, una eorum, qui censerent omnia ita fato fieri, ut
fatum vim necessitatis adferret, altera eorum, qui sine ullo
fato esse animorum motus voluntarios putarent, Chrysippum
ait medium ferire voluisse, sed tamen magis ad eorum accedere sententiam, qui necessitate motus animos liberos esse arbitrentur (cap. 17–19 § 39–45). Utcumque se res habeat,
hoc certe modo ad hanc causam disceptandam non ab atomis
errantibus et de via declinantibus Epicurio more praesidium
petendum videri (cap. 20 § 46–48).
1.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.