Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[21]
Quod si ita est, omnia, quae fiunt, causis fiunt
antegressis; id si ita est, fato omnia fiunt; efficitur igitur fato fieri, quaecumque fiant.” Hic [p. 260]
primum si mihi libeat adsentiri Epicuro et negare
omnem enuntiationem aut veram esse aut falsam, eam
plagam potius accipiam quam fato omnia fieri conprobem; illa enim sententia habet aliquid disputationis, haec vero non est tolerabilis. Itaque contendit
omnis nervos Chrysippus, ut persuadeat omne ἀξίωμα
aut verum esse aut falsum. Ut enim Epicurus veretur, ne, si hoc concesserit, concedendum sit fato fieri,
quaecumque fiant, (si enim alterum utrum ex aeternitate verum sit, esse id etiam certum et, si certum,
etiam necessarium; ita et necessitatem et fatum confirmari putat) sic Chrysippus metuit, ne, si non obtinuerit omne, quod enuntietur, aut verum esse aut
falsum, non teneat omnia fato fieri et ex causis aeternis rerum futurarum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.