previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

LIBER SECUNDUS

[p. 32] 1. Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probavi. quando enim Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quicquam tale fecit? eorum erat iste mos qui tum sophistae nominabantur, quorum e numero primus est ausus Leontinus Gorgias in conventu poscere quaestionem, id est iubere dicere, qua de re quis vellet audire. audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum postea translatum ad philosophos nostros1 esset. [2] sed et illum, quem nominavi, et ceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos videmus a Socrate. is enim percontando2 atque interrogando elicere solebat eorum opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea,3 quae ii4 respondissent, si quid videretur, diceret. qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilas5 eum revocavit instituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra. sed eum6 qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam. apud ceteros autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet; quod quidem iam fit etiam7 in Academia. ubi enim is, qui audire vult, ita dixit: 'Voluptas mihi videtur esse summum bonum', perpetua oratione contra disputatur, ut [p. 33] facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi videri8 dicant, non ipsos in ea sententia esse, sed audire velle contraria. Nos commodius agimus. [3] non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens oratio, quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihil apprehendas,9 nusquam orationem rapidam cœrceas.

Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur. 2. [4] hoc positum in Phaedro a Platone probavit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere. sed quod proximum fuit non vidit. negat enim definiri rem placere, sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, qui ambigunt, conveniat quid sit id, de quo agatur, velut in hoc ipso, de quo nunc disputamus. quaerimus enim finem bonorum. possumusne hic10 scire qualis sit,11 nisi contulerimus inter nos, cum finem bonorum dixerimus, quid finis, quid etiam sit ipsum bonum? [5] atqui haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est. qua tu etiam inprudens utebare non numquam. nam hunc ipsum sive finem sive extremum sive ultimum definiebas12 id esse, quo omnia, quae recte fierent, referrentur neque id ipsum usquam referretur. praeclare hoc quidem. bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definisses [p. 34] aut quod esset natura adpetendum13 aut quod prodesset aut quod iuvaret aut quod liberet modo. nunc idem,14 nisi molestum est, quoniam15 tibi non omnino displicet definire16 et id facis, cum vis, velim definias17 quid sit voluptas, de quo omnis haec quaestio est.

Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit voluptas18 nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem aliquam desideret?

[6] Me ipsum esse dicerem, inquam, nisi mihi viderer habere bene cognitam19 voluptatem et satis firme conceptam animo atque comprehensam. Nunc autem dico ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui crebro dicat diligenter oportere exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegere interdum, quid sonet haec vox voluptatis, id est quae res huic voci subiciatur.

3. Tum ille ridens: Hoc vero, inquit, optimum, ut is, qui finem rerum expetendarum voluptatem esse dicat, id extremum, id ultimum bonorum, id ipsum quid et20 quale sit, nesciat!

Atqui, inquam, aut Epicurus quid sit voluptas aut omnes mortales, qui ubique sunt, nesciunt.

Quonam,21 inquit, modo?

Quia voluptatem hanc esse sentiunt omnes, quam sensus accipiens movetur et iucunditate quadam perfunditur.

Quid ergo? [7] istam voluptatem, inquit, Epicurus ignorat?

Non semper, inquam; nam interdum nimis22 etiam novit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se [p. 35] posse ubi sit aut quod sit ullum bonum praeter illud, quod cibo et potione et aurium delectatione et obscena voluptate capiatur. an haec ab eo non dicuntur?

Quasi vero me pudeat, inquit, istorum, aut non possim quem ad modum ea dicantur ostendere!

Ego vero non dubito, inquam, quin facile possis, nec est quod te pudeat sapienti adsentiri, qui se unus, quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. nam Metrodorum non puto ipsum professum, sed, cum appellaretur ab Epicuro, repudiare tantum beneficium noluisse; septem autem illi non suo, sed populorum suffragio omnium nominati sunt. [8] Verum hoc loco sumo verbis23 his eandem certe24 vim voluptatis25 Epicurum nosse26 quam ceteros. omnes enim iucundum motum, quo sensus hilaretur.27 Graece ἡδονήν,28 Latine voluptatem vocant.29

Quid est igitur, inquit, quod requiras?

Dicam, inquam, et quidem discendi causa magis, quam quo te aut Epicurum reprehensum velim.

Ego quoque, inquit, didicerim libentius si quid attuleris, quam te reprehenderim.

Tenesne igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quid30 dicat esse summum bonum,31 quo putet omnia referri oportere?

Teneo, inquit, finem illi videri nihil dolere.

Quid? idem iste, inquam,32 de voluptate quid sentit?

[9] Negat esse eam, inquit, propter se expetendam.

Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non dolere.

Et quidem, inquit, vehementer errat; nam, ut paulo ante33 docui, augendae voluptatis finis est doloris omnis amotio.

[p. 36] Non34 dolere, inquam, istud quam vim habeat postea videro; aliam vero vim voluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi valde pertinax fueris, concedas necesse est.

Atqui reperies, inquit, in hoc quidem pertinacem; dici enim nihil potest verius.

Estne, quaeso, inquam, sitienti in bibendo voluptas?

Quis istud possit, inquit, negare?

Eademne, quae restincta siti?

Immo alio genere; restincta enim sitis35 stabilitatem voluptatis habet, inquit,36 illa autem voluptas ipsius restinctionis in motu est.

Cur igitur, inquam, res tam dissimiles37 eodem nomine appellas?

Quid paulo ante,38 inquit, dixerim nonne meministi, cum omnis dolor detractus esset, variari, non augeri voluptatem?

[10] Memini vero, inquam; sed tu istuc39 dixti40 bene Latine, parum plane. varietas enim Latinum verbum est, idque proprie quidem in disparibus coloribus dicitur, sed transfertur in multa disparia: varium poe+ma, varia oratio, varii mores, varia fortuna, voluptas etiam varia dici solet, cum percipitur e multis dissimilibus rebus dissimilis41 efficientibus voluptates. eam si varietatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente te intellego; ista varietas quae sit non satis perspicio, quod ais, cum dolore careamus, tum in summa voluptate nos esse, cum autem vescamur iis rebus, quae dulcem motum afferant sensibus, tum esse in motu voluptatem, qui42 faciat varietatem voluptatum, sed non augeri illam non dolendi voluptatem, quam cur voluptatem appelles nescio.

[p. 37] An potest, inquit ille,43 quicquam esse suavius quam nihil dolere?

4. [11] Immo sit sane nihil melius, inquamnondum enim id quaero—, num propterea idem voluptas est, quod, ut ita dicam, indolentia?

Plane idem, inquit, et maxima quidem, qua fieri nulla maior potest.

Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita constituto, ut id totum in non dolendo sit, id tenere unum, id tueri, id defendere? [12] quid enim necesse est, tamquam meretricem in matronarum coetum, sic voluptatem in virtutum concilium adducere? invidiosum nomen est, infame, suspectum.44 itaque hoc frequenter dici solet a vobis, non intellegere nos, quam dicat Epicurus voluptatem. quod quidem mihi si quando dictum estest autem dictum non parum saepe—, etsi satis clemens sum in disputando, tamen interdum soleo subirasci. egone non intellego, quid sit ἡδονή Graece, Latine voluptas? utram tandem linguam nescio? deinde qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes, quicumque Epicurei esse voluerunt?45 quod vestri quidem vel optime disputant, nihil opus esse eum, qui philosophus futurus sit,46 scire litteras. itaque ut maiores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic vos de pagis47 omnibus colligitis bonos illos quidem viros, sed certe non pereruditos. [13] ergo illi intellegunt quid Epicurus dicat, ego non intellego? ut scias me intellegere, primum idem esse dico voluptatem, quod ille ἡδονήν. et quidem saepe quaerimus verbum Latinum par Graeco et quod idem valeat; hic nihil fuit, quod quaereremus. nullum inveniri verbum potest quod magis idem declaret Latine, quod Graece, quam declarat voluptas. huic verbo omnes, qui ubique sunt, [p. 38] qui Latine sciunt,48 duas res subiciunt, laetitiam in animo, commotionem suavem iucunditatis49 in corpore. nam et ille apud Trabeamvoluptatem animi nimiamlaetitiam dicit eandem, quam ille Caecilianus, quiomnibus laetitiis laetumesse se narrat. sed hoc interest, quod voluptas dicitur etiam in animovitiosa res, ut Stoici putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine ratione opinantis se magno bono frui—, non dicitur laetitia nec gaudium in corpore. [14] in eo autem voluptas omnium Latine loquentium more ponitur, cum percipitur ea, quae sensum aliquem moveat, iucunditas. hanc quoque iucunditatem, si vis, transfer in animum; iuvare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum, modo intellegas inter illum, qui dicat: 'Ta/nta laetitia au/ctus sum, ut nihil co/nstet', et eum, qui: 'Nunc demum mihi animus ardet', quorum alter laetitia gestiat, alter dolore crucietur, esse illum medium: 'Quamquam hae/c inter nos nu/per notitia a/dmodum est', qui nec laetetur nec angatur, itemque inter eum, qui potiatur corporis expetitis voluptatibus, et eum, qui crucietur50 summis doloribus, esse eum, qui utroque careat.

5. [15] Satisne igitur videor vim verborum tenere, an sum etiam nunc vel Graece loqui vel Latine docendus? et tamen vide, ne, si ego non intellegam quid Epicurus loquatur, cum Graece, ut videor, luculenter sciam, sit aliqua culpa eius, qui ita loquatur, ut non intellegatur. quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento qui σκοτεινός perhibetur, quia de natura nimis obscure memoravit', aut cum rerum obscuritas, non verborum, facit ut non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis. Epicurus autem, ut opinor, nec non vult, si possit, plane et aperte loqui, nec de re obscura, ut physici, aut artificiosa, [p. 39] ut mathematici, sed de illustri et facili et iam51 in vulgus pervagata loquitur.52

Quamquam non negatis nos intellegere quid sit voluptas, sed quid ille dicat. e quo efficitur, non ut nos non intellegamus quae vis sit istius verbi, sed ut ille suo more loquatur, nostrum neglegat. [16] si enim idem dicit,53 quod Hieronymus, qui censet summum bonum esse sine ulla molestia vivere, cur mavult dicere voluptatem quam vacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid dicat intellegit? sin autem voluptatem putat54 adiungendam eam, quae sit in motusic enim appellat hanc dulcem: 'in motu', illam nihil dolentis 'in stabilitate'—, quid tendit? cum efficere non possit ut cuiquam, qui ipse sibi notus sit, hoc est qui suam naturam sensumque perspexerit, vacuitas doloris et voluptas idem esse videatur. hoc est vim afferre, Torquate, sensibus, extorquere ex animis cognitiones verborum, quibus inbuti sumus. quis enim est,55 qui non videat haec esse in natura rerum tria? unum, cum in voluptate sumus, alterum, cum in dolore, tertium hoc, in quo nunc equidem sum,56 credo item57 vos, nec58 in dolore nec in voluptate; ut in voluptate sit, qui epuletur, in dolore, qui torqueatur. tu autem inter haec tantam multitudinem hominum interiectam non vides nec laetantium nec dolentium?

[17] Non prorsus, inquit, omnisque, qui sine dolore sint, in voluptate, et ea quidem summa, esse dico.

Ergo in eadem voluptate eum, qui alteri misceat mulsum ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens bibat?

[p. 40] 6. Tum ille: Finem, inquit, interrogandi, si videtur, quod quidem ego a principio ita me malle dixeram59 hoc ipsum providens, dialecticas captiones.

Rhetorice igitur, inquam, nos mavis quam dialectice disputare?

Quasi vero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum, non etiam philosophorum sit.

Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem vim loquendi, ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae, dialecticam pugni60 similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem compressius. obsequar igitur voluntati tuae dicamque, si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem. [18] sed dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae una continet omnem et perspiciendi quid in quaque re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit61 et ratione ac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem videtur, nec ea, quae docere62 vult, ulla arte distinguit, ut haec ipsa, quae modo loquebamur. summum a vobis bonum voluptas dicitur. aperiendum est igitur, quid sit voluptas; aliter enim explicari, quod quaeritur, non potest. quam si explicavisset, non tam haesitaret. aut enim eam voluptatem tueretur, quam Aristippus, id est, qua sensus dulciter ac iucunde movetur, quam etiam pecudes, si loqui possent, appellarent voluptatem, aut, si magis placeret suo more loqui, quam ut

Omnés Danai atque Mycénenses.63
Attica pubes
reliquique Graeci, qui hoc anapaesto citantur, hoc non dolere solum voluptatis nomine appellaret, illud Aristippeum contemneret, aut, si utrumque probaret, ut64 [p. 41] probat, coniungeret doloris vacuitatem cum voluptate et duobus ultimis uteretur. [19] multi enim et magni philosophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles virtutis usum cum vitae perfectae prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit ad honestatem voluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addidit vacuitatem doloris. idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc, quae nunc Hieronymi est, coniunxisset cum Aristippi vetere sententia. illi enim inter se dissentiunt. propterea singulis finibus utuntur et, cum uterque Graece egregie loquatur, nec Aristippus, qui voluptatem summum bonum dicit, in voluptate ponit non dolere, neque Hieronymus, qui summum bonum statuit non dolere, voluptatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe qui ne in expetendis quidem rebus65 numeret voluptatem. 7. [20] duae sunt enim res quoque, ne tu verba solum putes. unum est sine dolore esse, alterum cum voluptate. vos ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unumnam id facilius paterer—, sed etiam rem unam ex duabus facere conamini, quod fieri nullo modo66 potest. hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut facit re, neque67 tamen dividit verbis. cum enim eam ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus,68 laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo genere voluptatis, atque ibi hoc dicit, ubi omnis eius est oratio69 de summo bono. in alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae nota tibi profecto, Torquate, suntquis enim vestrum non edidicit Epicuri κυρίας δόξας, id est quasi maxime ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiatae sententiae?—animadverte igitur rectene hanc sententiam interpreter: [21] 'Si ea, quae sunt luxuriosis [p. 42] efficientia voluptatum,70 liberarent eos deorum et mortis et doloris metu docerentque qui essent fines cupiditatum, nihil haberemus quod reprehenderemus,71 cum undique complerentur voluptatibus nec haberent ulla ex parte aliquid aut dolens aut aegrum, id est autem malum.'

Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, inquit, Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire Torquatum.

At ille non pertimuit saneque fidenter: Istis quidem ipsis verbis, inquit; sed quid sentiat, non videtis.

Si alia sentit, inquam, alia loquitur, numquam intellegam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit. idque si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos metuant nec mortem nec dolorem. et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera caverent? [22] sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset praesertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere? atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edint72 de patella, deinde ita mortem73 non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex menses sa/tis sunt vitae, se/ptimum Orco spo/ndeo'. iam doloris medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment: “Si gravis, brevis; si longus, levis.” Unum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates habere. 8. [23] quid ergo attinet dicere: 'Nihil haberem, quod reprehenderem, si finitas cupiditates haberent'? hoc est [p. 43] dicere: “Non reprehenderem asotos, si non essent asoti.” isto modo ne improbos quidem, si essent boni viri. hic homo severus luxuriam ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loquamur, si summum bonum voluptas est, rectissime non putat.

Noli74 enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant. nemo nostrum istius generis asotos iucunde putat vivere. mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vinum75 defusum e pleno sit chrysizon,76 ut ait Lucilius, cui nihildum situlus et77 sacculus78 abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum; adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argentum, Corinthium, locus ipse, aedificiumhos ergo79 asotos bene quidem vivere aut80 beate numquam dixerim. [24] ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Diogenem Stoicum adolescens, post autem Panaetium audierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quid suavissimum essetnec enim sequitur, ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus—, sed quia parvi id duceret. [p. 44]

O lapathe, ut iactare, nec es satis81 cognitu' qui sis!
In quo cognitu82 Laelius clamores σοφὸς ille solebat
Edere compellans gumias83 ex ordine nostros.
praeclare Laelius, et recte σοφός, illudque vere:
O Publi, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit.
Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in ista84
Consumis85 squilla86 atque acupensere87 cum decimano.
is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen non88 negat libenter cenasse umquam Galloniummentiretur enim—, sed bene. ita graviter et severe voluptatem secrevit89 a bono. ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non continuo bene. semper Laelius bene. [25] quid bene? dicet90 Lucilius: 'cocto,91 condito', sed cedo caput cenae: 'sermone bono', quid ex eo? 'si quaeris, libenter'; veniebat enim ad cenam, ut animo92 quieto satiaret desideria naturae. recte ergo is negat umquam bene cenasse Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne studium consumeret. quem libenter cenasse nemo negat. cur igitur non bene? quia, quod bene, id recte, frugaliter, honeste; ille porro male93 prave, nequiter, turpiter cenabat; non igitur bene.94 nec lapathi suavitatem acupenseri95 Galloni Laelius anteponebat, sed suavitatem ipsam neglegebat; quod non faceret, si in voluptate summum bonum poneret.

[p. 45] 9. [26] Semovenda est igitur voluptas, non solum ut recta sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter. possumusne ergo in vita summum bonum dicere, cum id96 ne in cena quidem posse videamur? Quo modo autem philosophus loquitur?97Tria genera cupiditatum,98 naturales et necessariae,99100 naturales et101 non necessariae, nec naturales nec necessariae.”102103104 primum divisit ineleganter;105 duo enim genera quae erant, fecit tria. hoc est non dividere, sed frangere. qui haec didicerunt, quae ille contemnit, sic solent: “Duo genera cupiditatum, naturales106 et inanes, naturalium duo, necessariae et non necessariae.” confecta res esset.107 vitiosum est enim in dividendo partem in genere numerare. [27] sed hoc sane concedamus. contemnit enim108 disserendi elegantiam, confuse loquitur. gerendus est mos, modo recte sentiat. et quidem109 illud ipsum non nimium probo et tantum110 patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. an potest cupiditas finiri? tollenda est atque extrahenda radicitus. quis est enim, in quo sit cupiditas, quin111 recte cupidus dici possit? ergo et avarus erit, sed finite, et adulter, verum habebit modum, et luxuriosus eodem modo. qualis ista philosophia est, quae non [p. 46] interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocritate vitiorum? quamquam in hac divisione rem ipsam112 prorsus probo,113 elegantiam desidero. appellet haec desideria naturae, cupiditatis nomen servet alio, ut eam, cum de avaritia, cum de intemperantia, cum de maximis vitiis loquetur, tamquam capitis accuset.

[28] Sed haec quidem114 liberius ab eo dicuntur et saepius. quod equidem non reprehendo; est enim tanti philosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere. sed tamen ex eo, quod eam voluptatem, quam omnes gentes hoc nomine appellant, videtur amplexari saepe115 vehementius, in magnis interdum versatur angustiis, ut hominum conscientia remota nihil tam turpe sit, quod voluptatis causa non videatur esse facturus. deinde, ubi erubuitvis enim est116 permagna naturae—, confugit117 illuc, ut neget accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis. at iste non dolendi status non vocatur voluptas. 'Non laboro', inquit, 'de nomine'. Quid, quod res alia tota est? “Reperiam118 multos, vel innumerabilis potius, non tam curiosos nec tam molestos, quam vos estis, quibus, quid119 velim, facile persuadeam.” quid ergo dubitamus, quin, si non dolere voluptas sit summa, non esse in voluptate dolor sit maximus? cur id non120 ita fit? “Quia dolori non voluptas contraria est, sed doloris privatio.”

10. [29] Hoc vero non videre, maximo argumento esse voluptatem illam,121 qua sublata neget se intellegere omnino quid sit bonumeam autem ita persequitur:122 quae palato percipiatur, quae auribus; cetera addit,123 quae si appelles, honos praefandus124 sithoc igitur, [p. 47] quod solum bonum severus et gravis philosophus novit, idem non videt125 ne expetendum quidem esse, quod eam voluptatem hoc eodem auctore non desideremus, cum dolore careamus. [30] quam haec sunt contraria! hic si definire, si dividere126 didicisset,127128 si loquendi vim, si denique consuetudinem verborum teneret, numquam in tantas salebras incidisset. nunc vides, quid faciat. quam nemo umquam voluptatem appellavit, appellat; quae duo sunt, unum facit. hanc in motu voluptatemsic enim has suaves129 et quasi dulces voluptates appellatinterdum ita extenuat, ut M'.130 Curium putes131 loqui, interdum ita laudat, ut quid praeterea132 sit bonum neget se posse ne suspicari quidem. quae iam oratio non a philosopho aliquo, sed a censore opprimenda est. non est enim vitium in oratione solum,133 sed etiam in moribus. luxuriam non reprehendit, modo sit vacua infinita cupiditate et timore. hoc loco discipulos quaerere videtur, ut, qui asoti esse velint, philosophi ante fiant.

[31] A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo summi boni. “Simul atque natum animal134 est, gaudet voluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem ut malum.” De malis autem et bonis ab iis animalibus, quae nondum depravata sint,135 ait optime iudicari. haec et tu ita posuisti,136 et verba vestra sunt. quam multa vitiosa! summum enim bonum et malum vagiens puer utra voluptate diiudicabit, stante an137 movente? quoniam,138 [p. 48] si dis placet,139 ab Epicuro loqui discimus.140 si stante, hoc natura videlicet vult, salvam esse se, quod concedimus; si movente, quod tamen dicitis, nulla turpis voluptas erit, quae praetermittenda sit, et simul non proficiscitur animal illud modo natum a summa voluptate, quae est a te posita in non dolendo.

[32] Nec tamen argumentum hoc Epicurus a parvis petivit aut etiam a bestiis, quae putat esse specula naturae, ut diceret ab iis141 duce natura hanc voluptatem expeti nihil dolendi. nec142 enim haec movere potest appetitum animi, nec ullum habet ictum, quo pellat animum, status143 hic non dolendi, itaque in hoc eodem peccat Hieronymus. at ille pellit, qui permulcet sensum voluptate. itaque Epicurus semper hoc utitur,144 ut probet voluptatem natura expeti, quod ea voluptas, quae in motu sit, et parvos ad se alliciat et bestias, non illa stabilis, in qua tantum inest nihil dolere. qui145 igitur convenit ab alia voluptate dicere naturam proficisci, in alia summum bonum ponere?

11. [33] Bestiarum vero nullum iudicium puto. quamvis enim depravatae non sint, pravae tamen esse possunt.146 ut bacillum147 aliud est inflexum et incurvatum de industria,148 aliud ita natum,149 sic ferarum natura non est illa quidem depravata mala disciplina, sed natura sua. nec vero ut voluptatem expetat, natura movet infantem, sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum se salvumque velit. omne enim animal, simul et ortum est, se150 ipsum et omnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt, in primis amplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. nam sunt et in animo praecipua quaedam [p. 49] et in corpore, quae cum leviter agnovit, tum151 discernere incipit, ut ea, quae prima data sunt152 natura, appetat asperneturque153 contraria. [34] in his primis naturalibus voluptas insit necne, magna quaestio est. nihil vero putare esse praeter voluptatem, non membra, non sensus, non ingenii motum, non integritatem corporis, non valitudinem corporis,154 summae mihi videtur inscitiae.

Atque ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum. Polemoni et iam155 ante Aristoteli ea prima visa sunt, quae paulo ante156 dixi. ergo nata est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis a natura datis. Callipho ad virtutem nihil adiunxit nisi voluptatem, Diodorus vacuitatem doloris. * *157 his omnibus, quos dixi, consequentes fines sunt158 bonorum, Aristippo simplex voluptas, Stoicis159 consentire naturae, quod esse volunt e virtute, id est honeste, vivere, quod ita interpretantur: vivere cum intellegentia rerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemque160 contraria. [35] ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadi161 tertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id [p. 50] est in honestate;162 nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu abiecti. reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiis convenirent, ut Aristippo voluptas, Hieronymo doloris vacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset extremum. Epicurus autem cum in prima commendatione voluptatem dixisset, si eam, quam Aristippus, idem tenere debuit ultimum bonorum, quod ille; sin eam, quam Hieronymus, ne163 fecisset idem, ut voluptatem illam Aristippi164 in prima commendatione poneret.

[36] Nam quod ait165 sensibus ipsis iudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam nobis leges permittunt, cum166 privatarum litium iudices sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudiciiin quo frustra iudices solent,167 cum sententiam pronuntiant, addere: 'si quid mei iudicii est'; si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non addito168 illud est iudicatum—. quid169 iudicant170 sensus? dulce amarum, leve171 asperum, prope longe, stare movere, quadratum rotundum. [37] aequam172 igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite173 sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti. quarum adeo omnium sententia pronuntiabit primum de voluptate nihil esse ei loci,174 non modo ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur. [38] de vacuitate doloris eadem sententia erit.175 reicietur [p. 51] etiam Carneades, nec ulla de summo bono ratio aut voluptatis non dolendive particeps aut honestatis expers probabitur. ita relinquet duas, de quibus etiam atque etiam consideret. aut enim statuet nihil esse bonum nisi honestum, nihil malum nisi turpe, cetera aut omnino nihil habere momenti aut tantum, ut nec expetenda nec fugienda, sed eligenda modo aut reicienda sint, aut anteponet eam, quam cum honestate ornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturae et totius perfectione vitae locupletatam videbit. quod eo liquidius faciet, si perspexerit rerum inter eas verborumne sit controversia.

13. [39] Huius ego nunc auctoritatem sequens idem faciam. quantum enim potero, minuam contentiones omnesque simplices sententias176 eorum, in quibus nulla inest177 virtutis adiunctio, omnino178 a philosophia semovendas putabo, primum Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere179 contemnentis istam vacuitatem doloris. [40] hi non viderunt, ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duas res, ut ait Aristoteles, ad intellegendum180 et agendum, esse natum quasi mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et languidam pecudem ad pastum et ad procreandi voluptatem hoc divinum animal ortum esse voluerunt, quo nihil mihi videtur absurdius. [41] Atque haec contra Aristippum, qui eam voluptatem non modo summam, sed solam etiam ducit, quam omnes unam appellamus voluptatem. aliter autem vobis placet. sed ille, ut dixi, vitiose. nec enim figura corporis nec ratio excellens ingenii humani significat ad unam hanc181 rem natum hominem, ut frueretur voluptatibus. Nec vero audiendus [p. 52] Hieronymus, cui summum bonum est idem, quod vos interdum vel potius nimium saepe182 dicitis, nihil dolere. non enim, si malum est dolor, carere eo malo satis est ad bene vivendum. hoc dixerit potius Ennius: 'Nimium boni est, cui nihil est mali'. nos beatam vitam non depulsione mali, sed adeptione boni iudicemus, nec eam cessando, sive gaudentem,183 ut Aristippus, sive non dolentem,184 ut hic, sed agendo aliquid considerandove quaeramus. [42] quae possunt eadem contra Carneadeum illud summum bonum dici, quod is non tam, ut probaret, protulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum gerebat, opponeret. id autem eius modi est, ut additum ad virtutem auctoritatem videatur habiturum et expleturum cumulate vitam beatam, de quo omnis haec quaestio est. nam qui ad virtutem adiungunt vel voluptatem, quam unam virtus minimi facit, vel vacuitatem doloris, quae etiamsi malo caret, tamen non est summum bonum, accessione utuntur non ita probabili, nec tamen, cur id tam parce tamque restricte faciant, intellego. quasi enim emendum eis sit, quod addant ad virtutem, primum vilissimas res addunt, dein185 singulas potius, quam omnia, quae prima natura approbavisset, ea cum honestate coniungerent. [43] Quae quod186 Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt187 pro nihilo, ut inter optime valere et gravissime aegrotare nihil prorsus dicerent interesse, recte iam pridem contra eos desitum est188 disputari. dum enim in una virtute sic omnia esse voluerunt, ut eam rerum selectione189 expoliarent190 nec ei quicquam, aut unde oriretur, darent,191 aut ubi niteretur, virtutem ipsam, quam amplexabantur, sustulerunt. [p. 53] Erillus autem ad scientiam omnia revocans unum quoddam bonum vidit, sed nec optimum nec quo vita gubernari possit. itaque hic ipse iam pridem est reiectus; post enim Chrysippum contra eum192 non sane est disputatum.

14. Restatis igitur vos; nam cum Academicis incerta193 luctatio est, qui nihil affirmant et quasi desperata cognitione certi id sequi volunt, quodcumque veri simile videatur. [44] cum Epicuro autem hoc plus est negotii, quod e duplici genere voluptatis coniunctus est, quodque et ipse et amici eius et multi postea defensores eius sententiae fuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem minimam habet, maximam vim, populus cum illis194 facit. quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, omnis vera laus deserenda est. ita ceterorum sententiis semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuti cum voluptate certatio. quam quidem certationem homo et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boni in earum195 comparatione positum putat.196 ego autem existimo, si honestum esse aliquid197 ostendero, quod sit ipsum vi sua198 propter seque expetendum, iacere vestra omnia. itaque eo, quale sit, breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad omnia tua, Torquate, nisi199 memoria forte defecerit.

[45] Honestum igitur id intellegimus, quod tale est, ut detracta omni utilitate sine ullis praemiis fructibusve per se200 ipsum possit iure laudari. quod quale sit, non tam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quamquam aliquantum potest, quam communi omnium iudicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui permulta [p. 54] ob eam unam causam201 faciunt, quia decet, quia rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturum emolumentum vident. homines enim, etsi aliis multis, tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod rationem habent202 a natura datam mentemque acrem et vigentem celerrimeque multa simul203 agitantem et, ut ita dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones videat et similitudines transferat et disiuncta coniungat et cum praesentibus futura copulet omnemque complectatur vitae consequentis statum. eademque ratio fecit hominem204 hominum adpetentem cumque iis natura et sermone et usu congruentem, ut profectus a caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se implicet primum civium, deinde omnium mortalium205 societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur. [46] et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet, cum vacui curis etiam quid206 in caelo fiat scire avemus,207 his initiis inducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam. eadem ratio habet in se quiddam amplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum. [47] atque his tribus generibus honestorum notatis quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. cuius similitudine perspecta in formarum specie208 ac209 dignitate transitum est ad honestatem dictorum atque factorum. [p. 55] nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto protervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere aut eloqui, quod parum virile videatur.

15. [48] Habes undique expletam et perfectam, Torquate, formam honestatis, quae tota quattuor210 his virtutibus, quae a te quoque commemoratae sunt, continetur. hanc se tuus Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem esse velint qui211 honestate212 summum bonum metiantur. Si213 enim ad honestatem214 omnia referant215 neque in ea voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani216 sonarehis enim ipsis verbis utiturneque intellegere nec videre sub hanc vocem217 honestatis quae sit subicienda sententia. ut enim consuetudo loquitur, id solum dicitur honestum, quod est populari fama gloriosum. 'Quod', inquit, “quamquam voluptatibus quibusdam est saepe iucundius, tamen expetitur propter voluptatem.” Videsne quam sit magna dissensio? [49] philosophus nobilis, a quo non solum Graecia et Italia, sed etiam omnis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non sit218 in voluptate, negat se intellegere, nisi forte illud, quod multitudinis rumore219 laudetur. ego autem hoc etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur, quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob eam causam tamen220 illud dici esse honestum,221 quia laudetur a multis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent id homines, vel si obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile. itaque idem natura victus, cui obsisti non potest, dicit alio loco id, quod [p. 56] a te etiam paulo ante222 dictum est, non posse iucunde vivi nisi etiam honeste. [50] quid nunchonestedicit? idemne, quod iucunde? ergo ita: non posse honeste vivi, nisi honeste vivatur? an nisi populari fama? sine ea igitur iucunde negat posse se223 vivere? quid turpius quam sapientis vitam ex224 insipientium sermone pendere?225 quid ergo hoc loco intellegit honestum? certe nihil nisi quod possit ipsum propter se iure laudari. nam si propter voluptatem, quae est ista laus, quae possit e macello peti? non is vir est, ut, cum honestatem eo loco habeat, ut sine ea iucunde neget posse vivi, illud honestum, quod populare sit, sentiat et sine eo neget iucunde vivi posse, aut quicquam aliud honestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per se sua vi, sua natura, sua sponte226 laudabile.

16. [51] Itaque, Torquate, cum diceres227 clamare Epicurum non posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienter et iuste viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare. tanta vis inerat in verbis propter earum rerum, quae significabantur his verbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum insisteres, ut nos intuens quasi testificarere228 laudari honestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro. quam te decebat229 iis230 verbis uti, quibus si philosophi non uterentur, philosophia omnino non egeremus! istorum enim verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro, sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestantissimis ingeniis homines se ad philosophiae studium contulerunt. [52] 'Oculorum', inquit Plato,231est in nobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus. quam illa ardentis amores excitaret sui!”232 Cur tandem? [p. 57] an quod ita callida est, ut optime possit architectari voluptates?233 Cur iustitia laudatur? aut unde est hoc contritum vetustate proverbium: 'quicum in tenebris'? hoc dictum in una re latissime patet, ut in omnibus factis re, non teste moveamur. [53] sunt enim levia et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut234 afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando. non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio fallat. [54] an tu me de L. Tubulo putas dicere? qui cum praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, ita aperte cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo P. Scaevola tribunus plebis ferret ad plebem vellentne de ea re quaeri. quo plebiscito decreta a senatu est consuli quaestio Cn. Caepioni.235 profectus in exilium Tubulus statim nec respondere ausus; erat enim res aperta.

17. Non igitur de improbo, sed de236 callido improbo quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino infitiando fuit, nec vero omnia timente,237 sed primum qui animi conscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii. is enim, qui occultus et tectus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam ut dolere alterius improbe238 facto videatur. quid est enim aliud esse versutum? [55] memini me adesse P. Sextilio Rufo,239 cum is rem ad amicos ita deferret, se esse heredem Q. Fadio240 Gallo, cuius in testamento scriptum esset se ab eo rogatum ut omnis hereditas ad filiam perveniret. id Sextilius factum241 negabat. poterat autem inpune; [p. 58] quis enim redargueret? nemo nostrum credebat, eratque veri similius hunc mentiri, cuius interesset, quam illum, qui id se rogasse scripsisset, quod debuisset rogare. addebat etiam se in legem Voconiam iuratum contra eam facere non audere, nisi aliter amicis videretur. aderamus nos quidem adolescentes, sed multi amplissimi viri, quorum nemo censuit plus Fadiae dandum, quam posset ad eam lege Voconia pervenire. tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si secutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta emolumentis omnibus et commodis anteponerent, nummum nullum attigisset. num igitur eum postea censes anxio animo aut sollicito fuisse? nihil minus, contraque illa hereditate dives ob eamque rem laetus. magni enim aestimabat pecuniam non modo non contra leges, sed etiam legibus partam. quae quidem vel cum periculo est quaerenda vobis; est enim effectrix multarum et magnarum voluptatum. [56] ut igitur illis, qui, recta et honesta quae sunt, ea statuunt per se expetenda, adeunda sunt saepe242 pericula decoris honestatisque causa, sic vestris, qui omnia voluptate metiuntur, pericula adeunda sunt, ut adipiscantur magnas voluptates. si magna res, magna hereditas agetur, cum pecunia voluptates pariantur plurimae, idem243 erit Epicuro vestro faciendum, si suum finem bonorum sequi volet, quod Scipioni magna gloria proposita, si Hannibalem in Africam retraxisset. itaque quantum adiit periculum! ad honestatem enim illum omnem conatum suum referebat, non ad voluptatem. sic vester sapiens magno aliquo emolumento commotus cicuta,244 si opus erit,245 dimicabit. [57] occultum facinus esse246 potuerit, gaudebit; deprehensus omnem poenam contemnet. erit enim instructus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad [p. 59] ipsum etiam dolorem. quem quidem vos, cum improbis poenam proponitis, inpetibilem facitis, cum sapientem semper boni plus habere vultis, tolerabilem.

18. Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda; esse enim quam vellet iniquus iustus247 poterat inpune. quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit, ut hereditatem reddas suae filiae,248 nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies? [58] tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redderet, ut Sextus Peducaeus, Sex. F., is qui hunc nostrum reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium, cum doctus, tum omnium vir optimus et iustissimus, cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio, equite Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit eique nihil opinanti viri mandatum exposuit hereditatemque reddidit. sed ego ex te quaero, quoniam idem tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem vim esse naturae, quod ipsi vos, qui omnia ad vestrum commodum et, ut ipsi249 dicitis, ad voluptatem referatis, tamen ea faciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem pravam valere. [59] si scieris, inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbe feceris, nisi monueris250 ne assidat, sed inpunite tamen; scisse enim te quis coarguere possit? Sed nimis multa. perspicuum est enim, nisi aequitas, fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec ad utilitatem referantur, virum bonum non posse reperiri; [p. 60] deque his rebus satis multa in nostris de re publica libris sunt dicta a Laelio.

19. [60] Transfer idem ad modestiam vel temperantiam, quae est moderatio cupiditatum rationi251 oboediens. satisne ergo pudori consulat, si quis sine teste libidini pareat? an est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi nulla comitetur infamia?

Quid? fortes viri voluptatumne calculis subductis proelium ineunt, sanguinem pro patria profundunt, an quodam animi ardore atque impetu concitati? utrum tandem censes, Torquate, Imperiosum illum, si nostra verba audiret, tuamne de se orationem libentius auditurum fuisse an meam, cum ego dicerem nihil eum fecisse sua causa omniaque rei publicae, tu contra nihil nisi sua? si vero id etiam explanare velles apertiusque diceres nihil eum fecisse nisi voluptatis causa, quo modo eum tandem laturum fuisse existimas? [61] esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitatesmalo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim viro—, num etiam eius collega252 P. Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se devoverat253 et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid