This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[69]
Ut vero conservetur omnis homini erga hominem
societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detrimenta, quae ὠφελήματα et βλάμματα appellant, communia esse voluerunt; quorum altera prosunt, nocent
altera. neque solum ea communia, verum etiam paria
esse dixerunt. incommoda autem et commoda—ita
enim εὐχρηστήματα et δυσχρηστήματα appello—communia esse voluerunt, paria noluerunt. illa enim, quae
prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala, quae
sint paria necesse est. commoda autem et incommoda
in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta diximus;1
ea possunt paria non esse. sed emolumenta communia2
esse dicuntur, recte autem facta et peccata non habentur communia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

