Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[54]
in
prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit,
cumque summum bonum posuisset in ingenii praestantia,
[p. 144]
quam virtutem vocamus, nec quicquam aliud bonum esse1 dixisset, nisi quod esset honestum, nec virtutem posse constare, si in ceteris rebus esset quicquam, quod aliud alio melius esset aut peius, his propositis tenuit prorsus consequentia. recte dicis; negare
non possum. sed ita falsa sunt ea, quae consequuntur,
ut illa, e2 quibus haec nata sunt, vera esse non possint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.