previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

LIBER QUINTUS

1. Cum audissem1 Antiochum, Brute, ut solebam,2 cum M. Pisone in eo gymnasio, quod Ptolomaeum vocatur, [p. 156] unaque nobiscum Q. frater et T. Pomponius Luciusque Cicero, frater noster cognatione patruelis, amore germanus, constituimus inter nos ut ambulationem postmeridianam conficeremus in Academia, maxime quod is locus ab omni turba id temporis vacuus esset. itaque ad tempus ad Pisonem omnes. inde sermone vario sex illa a Dipylo stadia confecimus. cum autem venissemus in Academiae non sine causa nobilitata spatia, solitudo erat ea, quam volueramus. [2] tum Piso: Naturane nobis hoc, inquit, datum dicam an errore quodam, ut, cum ea loca videamus, in quibus memoria dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis moveamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus aut scriptum aliquod3 legamus? velut ego nunc moveor. venit enim mihi Platonis in mentem, quem accepimus primum hic disputare solitum; cuius etiam illi hortuli propinqui4 non memoriam solum mihi afferunt, sed ipsum videntur in conspectu meo ponere. hic Speusippus, hic Xenocrates, hic eius auditor Polemo, cuius illa ipsa sessio fuit, quam videmus. Equidem etiam curiam nostramHostiliam dico, non hanc novam, quae minor mihi esse5 videtur, posteaquam est maiorsolebam intuens Scipionem, Catonem, Laelium, nostrum vero in primis avum cogitare; tanta vis admonitionis inest in locis; ut non sine causa ex iis memoriae ducta sit disciplina.

[3] Tum Quintus: Est plane, Piso, ut dicis, inquit. nam me ipsum huc modo venientem convertebat ad sese Coloneus ille locus,6 cuius incola Sophocles ob oculos versabatur, quem scis quam admirer quamque eo delecter. me quidem ad altiorem memoriam Oedipodis huc venientis et illo mollissimo carmine quaenam essent ipsa haec7 loca requirentis species quaedam commovit, inaniter scilicet, sed commovit tamen.

[p. 157] Tum Pomponius: At ego, quem vos ut deditum Epicuro insectari soletis, sum multum equidem cum Phaedro, quem unice diligo, ut scitis, in Epicuri hortis, quos modo praeteribamus,8 sed veteris proverbii admonitu vivorum memini, nec tamen Epicuri9 licet oblivisci, si cupiam, cuius imaginem non modo in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et in anulis1011 habent.12

2. [4] Hic ego: Pomponius quidem, inquam, noster iocari videtur, et fortasse suo iure. ita enim se Athenis collocavit, ut sit paene unus ex Atticis, ut id etiam cognomen videatur habiturus. Ego autem tibi, Piso, assentior usu hoc venire, ut acrius aliquanto et attentius de claris viris locorum admonitu13 cogitemus.14 scis enim me quodam tempore Metapontum venisse tecum neque ad hospitem ante devertisse,15 quam Pythagorae ipsum illum locum, ubi vitam ediderat, sedemque viderim. hoc autem tempore, etsi multa in omni parte Athenarum sunt in ipsis locis indicia summorum virorum, tamen ego illa moveor exhedra. modo enim fuit Carneadis,16 quem videre videorest enim nota imago—, a sedeque ipsa tanta17 ingenii magnitudine orbata desiderari illam vocem puto.

[5] Tum Piso: Quoniam igitur aliquid omnes, quid Lucius noster? inquit. an eum locum libenter18 invisit, ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti sunt? suo enim quisque19 studio maxime ducitur.

Et ille, cum erubuisset: Noli, inquit, ex me quaerere, qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad fluctum aiunt declamare solitum Demosthenem, ut [p. 158] fremitum assuesceret voce vincere. modo etiam paulum ad dexteram20 de via declinavi, ut ad Pericli21 sepulcrum22 accederem. quamquam id quidem infinitum est in hac urbe; quacumque enim ingredimur, in aliqua historia vestigium ponimus.

[6] Tum Piso: Atqui, Cicero, inquit, ista studia, si ad imitandos summos viros spectant, ingeniosorum sunt; sin tantum modo ad indicia veteris memoriae cognoscenda, curiosorum. te autem hortamur omnes, currentem quidem, ut spero, ut eos, quos novisse vis, imitari etiam velis.

Hic ego: Etsi facit hic quidem, inquam, Piso, ut vides, ea, quae praecipis, tamen mihi grata hortatio tua est.

Tum ille amicissime, ut solebat: Nos vero, inquit, omnes omnia ad huius adolescentiam conferamus, in primisque ut aliquid suorum studiorum philosophiae quoque impertiat, vel ut te imitetur, quem amat, vel ut illud ipsum, quod studet, facere possit ornatius. sed utrum hortandus es nobis, Luci, inquit, an etiam tua sponte propensus es? mihi quidem Antiochum, quem audis, satis belle videris attendere.

Tum ille timide vel potius verecunde: Facio, inquit, equidem, sed audistine modo de Carneade? rapior illuc, revocat autem Antiochus, nec est praeterea, quem audiamus.

3. [7] Tum Piso: Etsi hoc, inquit, fortasse non poterit23 sic abire, cum hic assitme autem dicebat—, tamen audebo te ab hac Academia nova ad veterem illam24 vocare, in qua, ut dicere Antiochum audiebas, non ii25 soli26 numerantur, qui Academici vocantur, Speusippus, Xenocrates, Polemo, Crantor ceterique, sed etiam Peripatetici [p. 159] veteres, quorum princeps27 Aristoteles, quem excepto Platone haud scio an recte dixerim principem philosophorum. ad eos igitur converte te,28 quaeso. ex eorum enim scriptis et institutis cum omnis doctrina liberalis, omnis historia, omnis sermo elegans sumi potest, tum varietas est tanta artium, ut nemo sine eo instrumento ad ullam rem illustriorem satis ornatus possit accedere. ab his oratores, ab his imperatores ac rerum publicarum principes extiterunt. ut ad minora veniam, mathematici, poe+tae, musici, medici denique ex hac tamquam omnium artificum29 officina profecti sunt.

Atque ego:30 [8] Scis me, inquam, istud idem sentire, Piso, sed a te oportune facta mentio est. studet enim meus audire Cicero quaenam sit istius veteris, quam commemoras, Academiae de finibus bonorum Peripateticorumque sententia.31 censemus autem facillime te id explanare posse, quod et Staseam32 Neapolitanum multos annos habueris apud te et complures iam menses Athenis haec ipsa te ex Antiocho videamus exquirere.

Et ille ridens: Age, age, inquit,—satis enim scite me33 nostri sermonis principium esse voluistiexponamus adolescenti, si quae forte possumus. dat enim id nobis solitudo, quod si qui deus diceret, numquam putarem me in Academia tamquam philosophum disputaturum. sed ne, dum huic obsequor, vobis molestus sim.

Mihi, inquam, qui te id ipsum rogavi?

Tum, Quintus et Pomponius cum idem se velle dixissent, Piso exorsus est. cuius oratio attende, quaeso, Brute, satisne videatur Antiochi complexa esse sententiam, quam tibi, qui fratrem eius Aristum frequenter audieris, maxime probatam existimo.

[p. 160] 4. [9] Sic est igitur locutus: Quantus ornatus in Peripateticorum disciplina sit satis est a me, ut brevissime potuit, paulo ante dictum. sed est forma eius disciplinae, sicut fere ceterarum, triplex: una pars est naturae,34 disserendi altera, vivendi tertia. Natura sic ab iis investigata est, ut nulla pars caelo, mari, terra, ut poe+tice loquar, praetermissa sit; quin etiam, cum de rerum initiis omnique mundo locuti essent, ut multa non modo probabili argumentatione, sed etiam necessaria mathematicorum ratione concluderent, maximam materiam ex rebus per se investigatis ad rerum occultarum cognitionem attulerunt. [10] persecutus est35 Aristoteles animantium omnium ortus, victus, figuras, Theophrastus autem stirpium naturas omniumque fere rerum, quae e terra gignerentur, causas atque rationes; qua ex cognitione facilior facta est investigatio rerum occultissimarum. Disserendique ab isdem non dialectice solum, sed etiam oratorie praecepta sunt tradita, ab Aristoteleque principe de singulis rebus in utramque partem dicendi exercitatio est instituta, ut non contra omnia semper, sicut Arcesilas, diceret, et tamen ut in omnibus rebus, quicquid ex utraque parte dici posset, expromeret.36 [11] Cum autem tertia pars bene vivendi praecepta quaereret, ea quoque est ab isdem non solum ad privatae vitae rationem, sed etiam ad rerum publicarum rectionem relata. omnium fere civitatum non Graeciae solum, sed etiam barbariae ab Aristotele mores, instituta, disciplinas, a Theophrasto leges etiam cognovimus. cumque uterque eorum docuisset qualem in re publica principem esse conveniret,37 pluribus praeterea conscripsisset38 qui esset optimus rei publicae status, hoc amplius Theophrastus: quae essent in re publica39 rerum inclinationes et momenta temporum, quibus esset moderandum, utcumque [p. 161] res postularet. vitae autem degendae40 ratio maxime quidem illis41 placuit quieta, in contemplatione et cognitione posita rerum, quae quia deorum erat vitae42 simillima, sapiente visa est dignissima. atque his de rebus et splendida est eorum et illustris oratio.

5. [12] De summo autem bono, quia duo genera librorum sunt, unum populariter scriptum, quod ἐξωτερικόν appellabant, alterum limatius, quod in commentariis reliquerunt, non semper idem dicere videntur, nec in summa tamen ipsa aut varietas est ulla apud hos quidem, quos nominavi, aut inter ipsos dissensio. sed cum beata vita quaeratur idque sit unum, quod philosophia43 spectare et sequi debeat, sitne ea tota sita in potestate sapientis an possit aut labefactari aut eripi rebus adversis, in eo non numquam variari inter eos44 et dubitari videtur. quod maxime efficit Theophrasti de beata vita liber, in quo multum admodum fortunae datur. quod si ita se habeat, non possit beatam praestare vitam45 sapientia. Haec mihi videtur delicatior,46 ut ita dicam, molliorque ratio, quam virtutis vis gravitasque postulat. quare teneamus Aristotelem et eius filium Nicomachum, cuius accurate scripti de moribus libri dicuntur illi quidem esse Aristoteli, sed non video, cur non potuerit patri similis esse filius. Theophrastum tamen adhibeamus ad pleraque, dum modo plus in virtute teneamus, quam ille tenuit, firmitatis et roboris. Simus igitur contenti his. [13] namque horum posteri meliores illi quidem mea sententia quam reliquarum philosophi disciplinarum, sed ita degenerant, ut ipsi ex se nati esse videantur. primum Theophrasti, Strato, physicum se voluit; in quo etsi est magnus, tamen nova pleraque et perpauca de [p. 162] moribus. huius, Lyco,47 oratione locuples, rebus ipsis48 ieiunior. concinnus deinde et elegans huius, Aristo, sed ea, quae desideratur a magno philosopho, gravitas, in eo non fuit; scripta sane et multa et polita, sed nescio quo pacto auctoritatem oratio non habet. [14] praetereo multos, in his doctum hominem et suavem, Hieronymum, quem iam cur Peripateticum appellem nescio. summum enim bonum exposuit vacuitatem doloris; qui autem de summo bono dissentit de tota philosophiae ratione dissentit. Critolaus imitari voluit antiquos, et quidem est gravitate proximus, et redundat oratio, ac tamen ne is49 quidem in patriis institutis50 manet. Diodorus, eius auditor, adiungit ad honestatem vacuitatem doloris. hic51 quoque suus est de summoque bono dissentiens dici vere Peripateticus non potest. antiquorum autem sententiam Antiochus noster mihi videtur persequi diligentissime, quam eandem Aristoteli52 fuisse et Polemonis docet.

6. [15] Facit igitur Lucius noster prudenter, qui audire de summo bono potissimum velit; hoc enim constituto in philosophia constituta sunt omnia. nam ceteris in rebus sive praetermissum sive ignoratum est quippiam, non plus incommodi est, quam quanti quaeque earum rerum est, in quibus neglectum est aliquid.53 summum autem bonum si ignoretur, vivendi rationem ignorari necesse est, ex quo tantus error consequitur, ut quem in portum se recipiant scire non possint. cognitis autem rerum finibus, cum intellegitur, quid54 sit et bonorum extremum et malorum, inventa vitae via est55 conformatioque56 omnium officiorum, cum quaeritur,57 [p. 163] quo quodque58 referatur; [16] ex quo, id quod omnes expetunt, beate vivendi ratio inveniri et comparari potest. quod quoniam in quo sit magna dissensio est, Carneadea59 nobis adhibenda divisio est, qua noster Antiochus libenter uti solet. ille igitur vidit, non modo quot fuissent adhuc philosophorum de summo bono, sed quot omnino esse possent sententiae. negabat igitur ullam esse artem, quae ipsa a se proficisceretur; etenim semper illud extra est, quod arte comprehenditur. nihil opus est exemplis hoc facere longius. est enim perspicuum nullam artem ipsam in se versari, sed esse aliud artem ipsam, aliud quod propositum sit arti. quoniam igitur, ut medicina valitudinis, navigationis gubernatio, sic vivendi ars est prudentia, necesse est eam quoque ab aliqua re esse constitutam et profectam. [17] constitit autem fere inter omnes id, in quo prudentia versaretur et quod assequi vellet, aptum et accommodatum naturae esse oportere et tale, ut ipsum per se invitaret et alliceret appetitum animi, quem ὁρμὴν60 Graeci vocant. quid autem sit, quod ita moveat itaque a natura in primo ortu appetatur, non constat, deque eo est inter philosophos, cum summum bonum exquiritur, omnis dissensio. totius enim quaestionis eius, quae habetur de finibus bonorum et malorum, cum quaeritur, in his quid sit extremum et ultimum,61 fons reperiendus est, in quo sint prima invitamenta naturae; quo invento omnis ab eo quasi capite de summo bono et malo disputatio ducitur.

7. Voluptatis alii primum appetitum putant et primam depulsionem doloris. vacuitatem doloris alii censent primum ascitam62 et primum declinatum dolorem. [18] ab iis63 alii, quae prima secundum naturam nominant, proficiscuntur, in quibus numerant incolumitatem conservationemque [p. 164] omnium partium, valitudinem, sensus integros, doloris vacuitatem, viris, pulchritudinem, cetera generis eiusdem, quorum similia sunt prima64 in animis quasi virtutum igniculi et semina. Ex his tribus cum unum aliquid65 sit, quo primum66 natura moveatur vel ad appetendum vel ad67 repellendum, nec quicquam omnino praeter haec tria possit esse, necesse est omnino officium aut fugiendi aut sequendi ad eorum aliquid68 referri, ut illa prudentia, quam artem vitae esse diximus, in earum trium rerum aliqua versetur, a qua totius vitae ducat exordium. [19] ex eo autem, quod statuerit esse, quo primum natura moveatur, existet recti etiam ratio atque honesti, quae cum uno aliquo69 ex tribus illis congruere possit,70 ut aut id honestum sit, facere omnia aut voluptatis causa, etiam si eam71 non consequare, aut non dolendi, etiam72 si id assequi nequeas, aut eorum, quae secundum naturam sunt, adipiscendi, etiam si nihil consequare. ita73 fit ut, quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo. alii rursum isdem a principiis omne officium referent aut ad voluptatem aut ad non dolendum aut ad prima illa secundum naturam optinenda. [20] expositis iam igitur sex de summo bono sententiis trium proximarum hi principes: voluptatis Aristippus, non dolendi Hieronymus, fruendi rebus iis, quas primas secundum naturam esse diximus, Carneades non ille quidem auctor, sed defensor disserendi causa fuit. superiores tres erant, quae esse possent, quarum est una sola defensa, eaque vehementer. nam voluptatis causa facere omnia, cum, etiamsi nihil consequamur, [p. 165] tamen ipsum illud consilium ita faciendi per se expetendum et honestum et solum bonum sit, nemo dixit. ne vitationem quidem doloris ipsam per se quisquam in rebus expetendis putavit, nisi74 etiam evitare posset. at vero facere omnia, ut adipiscamur, quae secundum naturam sint,75 etiam si ea non assequamur, id esse et honestum et solum per se expetendum et solum bonum Stoici dicunt.

8. [21] Sex igitur hae76 sunt simplices de summo bonorum malorumque sententiae, duae sine patrono, quattuor defensae.77 iunctae autem et duplices expositiones summi boni tres omnino fuerunt, nec vero plures, si penitus rerum naturam videas, esse potuerunt. nam aut voluptas adiungi potest ad honestatem, ut Calliphonti Dinomachoque placuit, aut doloris vacuitas, ut Diodoro, aut prima naturae, ut antiquis, quos eosdem Academicos et Peripateticos nominavimus.78 sed quoniam79 non possunt omnia simul dici, haec in praesentia nota esse debebunt, voluptatem semovendam esse, quando ad maiora quaedam, ut iam apparebit, nati sumus. de vacuitate doloris eadem fere dici solent, quae de voluptate. Quando igitur et de voluptate80 cum Torquato et de honestate, in qua una omne bonum poneretur, cum Catone est disputatum, primum, quae contra voluptatem dicta sunt, eadem fere cadunt contra vacuitatem doloris. [22] nec vero alia sunt quaerenda contra Carneadeam illam sententiam. quocumque enim modo summum bonum sic exponitur, ut id vacet honestate, nec officia nec virtutes in ea ratione nec amicitiae constare possunt. coniunctio autem cum honestate vel voluptatis vel non dolendi id ipsum honestum, quod amplecti vult, id81 efficit turpe. [p. 166] ad eas enim res referre, quae agas, quarum una, si quis malo careat, in summo eum bono dicat esse, altera versetur in levissima parte naturae, obscurantis est omnem splendorem honestatis, ne dicam inquinantis. Restant Stoici, qui cum a Peripateticis et Academicis omnia transtulissent, nominibus aliis easdem res secuti sunt. hos contra singulos dici est melius. sed nunc, quod82 agimus; [23] de illis, cum volemus. Democriti autem securitas, quae est animi tamquam83 tranquillitas, quam appellant εὐθυμίαν, eo separanda fuit ab hac disputatione, quia ista animi tranquillitas ea ipsa84 est85 beata vita; quaerimus autem, non quae sit,86 sed unde sit. Iam explosae eiectaeque sententiae Pyrrhonis, Aristonis, Erilli quod in hunc orbem, quem circumscripsimus, incidere non possunt, adhibendae omnino non fuerunt. nam cum omnis haec quaestio de finibus et quasi de extremis bonorum et malorum ab eo proficiscatur, quod diximus87 naturae esse aptum et accommodatum, quodque ipsum per se primum appetatur, hoc totum et ii tollunt, qui in rebus iis, in quibus nihil quod non aut honestum aut turpe sit, negant esse88 ullam causam, cur aliud alii anteponatur, nec inter eas res quicquam89 omnino putant interesse, et Erillus, si ita sensit, nihil esse bonum praeter scientiam, omnem consilii capiendi causam inventionemque officii sustulit. Sic exclusis sententiis reliquorum cum praeterea nulla esse possit, haec antiquorum valeat necesse est. ergo90 instituto veterum, quo etiam Stoici utuntur, hinc capiamus exordium.

9. [24] Omne animal se ipsum diligit ac, simul et ortum est, id agit, se ut91 conservet, quod hic ei primus ad omnem vitam tuendam appetitus a natura datur, se [p. 167] ut conservet atque ita sit affectum, ut optime secundum naturam affectum esse possit. hanc initio institutionem confusam habet et incertam, ut tantum modo se tueatur, qualecumque sit, sed nec quid sit nec quid possit nec quid ipsius natura sit intellegit. cum autem processit paulum et quatenus quicquid se attingat ad seque pertineat perspicere coepit, tum sensim incipit progredi seseque agnoscere et intellegere quam ob92 causam habeat93 eum, quem diximus, animi appetitum coeptatque et ea, quae naturae sentit apta, appetere et propulsare contraria. ergo omni animali illud, quod appetit, positum est in eo, quod naturae94 est accommodatum. ita finis bonorum existit secundum naturam vivere sic affectum, ut optime affici possit ad naturamque95 accommodatissime. [25] Quoniam96 autem sua cuiusque animantis natura est, necesse est finem quoque omnium hunc esse, ut natura expleaturnihil enim prohibet quaedam esse et inter se animalibus reliquis et cum bestiis homini communia, quoniam omnium est natura communis—, sed extrema illa et summa, quae quaerimus, inter animalium genera distincta et dispertita sint97 et sua cuique propria et ad id apta, quod cuiusque natura desideret.98 [26] quare cum dicimus omnibus animalibus extremum esse secundum naturam vivere, non ita accipiendum est, quasi dicamus unum esse omnium extremum, sed ut omnium artium recte dici potest commune esse, ut in aliqua scientia versentur, scientiam autem suam cuiusque artis esse, sic commune animalium omnium secundum naturam vivere, sed naturas esse diversas, ut aliud equo sit e natura, aliud bovi, aliud homini. et tamen in omnibus est99 summa [p. 168] communis, et quidem non solum in animalibus, sed etiam in rebus omnibus iis, quas natura alit, auget, tuetur, in quibus videmus ea, quae gignuntur e terra, multa quodam modo efficere ipsa sibi per se, quae ad vivendum crescendumque valeant, ut100 in suo genere101 perveniant ad extremum; ut iam liceat una comprehensione omnia complecti non dubitantemque dicere omnem naturam esse servatricem102 sui idque habere propositum quasi finem et extremum, se ut custodiat quam in optimo sui generis statu; ut necesse sit omnium rerum, quae natura vigeant, similem esse finem, non eundem. ex quo intellegi debet homini id esse in bonis ultimum, secundum naturam vivere, quod ita interpretemur: vivere ex hominis natura undique perfecta et nihil requirente. [27] haec igitur nobis explicanda sunt, sed si enodatius, vos ignoscetis. huius enim aetati103104 et huic nunc haec primum105 fortasse106 audientis107 servire debemus.

Ita prorsus, inquam; etsi ea quidem, quae adhuc dixisti, quamvis ad aetatem recte isto modo dicerentur.

10. Exposita igitur, inquit,108 terminatione rerum expetendarum cur ista se res ita habeat, ut dixi, deinceps demonstrandum est. quam ob rem ordiamur ab eo, quod primum posui, quod idem reapse109 primum est, ut intellegamus omne animal se ipsum diligere.110 quod quamquam dubitationem non habetest enim infixum in ipsa natura comprehenditurque suis111 cuiusque sensibus sic, ut, contra si quis dicere velit, non audiatur—, tamen, ne quid praetermittamus, rationes [p. 169] quoque, cur hoc ita sit, afferendas puto. [28] etsi qui112 potest intellegi aut cogitari esse aliquod animal, quod se oderit? res enim concurrent113 contrariae. nam cum appetitus ille animi aliquid ad se trahere coeperit consulto, quod sibi obsit, quia sit sibi inimicus, cum id sua causa faciet, et oderit se et simul diliget, quod fieri non potest. necesseque est,114 si quis sibi ipsi115 inimicus est, eum quae bona sunt mala putare, bona contra quae mala, et quae appetenda fugere,116 quae fugienda appetere,117 quae sine dubio vitae est118 eversio. neque enim, si non nulli reperiuntur, qui aut laqueos aut alia exitia quaerant aut ut119 ille apud Terentium,120 qui 'decrevit tantisper121 se minus122 iniuriae suo nato facere', ut ait ipse, 'dum fiat miser', inimicus ipse sibi putandus est. [29] sed alii dolore moventur, alii cupiditate, iracundia etiam multi efferuntur et, cum in mala scientes inruunt, tum se optime sibi consulere arbitrantur. itaque dicunt nec dubitant: 'mihi sic usus est, tibi ut opus est facto, fac'. et qui123 ipsi sibi bellum indixissent, cruciari dies, noctes torqueri vellent, nec vero sese ipsi accusarent ob eam causam, quod se male suis rebus consuluisse dicerent. eorum enim est haec querela, qui sibi cari sunt seseque diligunt. quare, quotienscumque dicetur male quis de se mereri sibique esse inimicus124 atque hostis, vitam denique fugere, intellegatur aliquam subesse eius modi causam, ut ex eo ipso intellegi possit sibi quemque esse carum. [30] Nec vero id satis est,125 neminem esse, qui ipse se oderit, sed illud quoque intellegendum est, neminem esse, qui, [p. 170] quo modo se habeat, nihil sua censeat interesse. tolletur enim appetitus animi, si, ut in iis rebus, inter quas nihil interest, neutram in partem propensiores sumus,126 item in nobismet ipsis quem ad modum affecti simus127 nihil nostra arbitrabimur128 interesse.

11. Atque etiam illud si qui129 dicere velit, perabsurdum sit, ita diligi a sese quemque, ut ea vis diligendi ad aliam rem quampiam referatur, non ad eum ipsum,130 qui sese diligat. hoc cum in amicitiis, cum in officiis, cum in virtutibus dicitur, quomodocumque131 dicitur, intellegi tamen quid dicatur potest, in nobismet autem ipsis132 ne133 intellegi quidem, ut propter aliam quampiam rem, verbi gratia propter voluptatem, nos amemus; propter nos enim illam, non propter eam nosmet ipsos diligimus.

[31] Quamquam quid est, quod magis perspicuum sit, quam non modo carum sibi quemque, verum etiam134 vehementer carum esse? quis est enim aut quotus quisque, cui,135 mors cum adpropinquet,136 non 'refugiat137 ti/mido sanguen138 a/tque exalbesca/t metu'?139 etsi hoc quidem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde perhorrescerequod item est reprehendendum in dolore—, sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis argumenti est ab interitu naturam abhorrere; idque quo magis quidam ita faciunt, ut iure etiam reprehendantur, hoc magis intellegendum est haec ipsa nimia in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent modica natura.140 nec vero dico eorum metum mortis, qui, quia privari se vitae bonis arbitrentur, aut quia quasdam post mortem formidines extimescant, aut si [p. 171] metuant, ne cum dolore moriantur, idcirco mortem fugiant; in parvis enim saepe, qui nihil eorum cogitant, si quando iis ludentes minamur praecipitaturos alicunde,141 extimescunt. quin etiam 'ferae', inquit Pacuvius, 'qui/bus abest ad prae/cavendum inte/llegendi astu/tia',142 iniecto terrore mortis 'horrescunt'. quis autem de ipso sapiente aliter existimat, quin, etiam cum decreverit esse moriendum, tamen discessu a suis atque ipsa relinquenda luce moveatur? [32] maxime autem in hoc quidem genere vis est perspicua naturae, cum et mendicitatem multi perpetiantur, ut vivant, et angantur adpropinquatione mortis confecti homines senectute et ea perferant, quae Philoctetam videmus in fabulis. qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum143 ictu144 configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud Accium145 est, pennarumque contextu corpori tegumenta faciebat. [33] De hominum genere aut omnino de animalium loquor, cum arborum et stirpium eadem paene natura sit? sive enim, ut doctissimis viris visum est, maior aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit, sive hoc ita fit fortuito,146 videmus ea, quae terra gignit, corticibus et radicibus valida servari, quod contingit animalibus sensuum distributione et quadam compactione membrorum. Qua quidem de re quamquam assentior iis, qui haec omnia regi natura putant, quae si natura neglegat, ipsa esse non possit, tamen concedo, ut, qui de hoc dissentiunt, existiment, quod velint, ac vel hoc intellegant, si quando147 naturam hominis dicam, hominem dicere me; nihil enim hoc differt. nam prius a se poterit quisque discedere quam appetitum earum rerum, quae sibi conducant, amittere. iure igitur gravissimi philosophi initium summi boni a natura petiverunt et illum appetitum [p. 172] rerum ad naturam accommodatarum ingeneratum putaverunt omnibus, quia148 continentur ea commendatione naturae, qua se ipsi diligunt.

12. [34] Deinceps videndum est, quoniam satis apertum est sibi quemque natura esse carum, quae sit hominis natura. id est enim, de quo quaerimus. atqui perspicuum est hominem e corpore animoque constare, cum primae sint animi partes, secundae corporis. deinde id quoque videmus, et ita figuratum corpus, ut excellat aliis, animumque149 ita constitutum,150 ut et sensibus instructus sit et habeat praestantiam mentis, cui tota hominis natura pareat, in qua sit mirabilis quaedam vis rationis et cognitionis et scientiae virtutumque omnium. iam151 quae corporis sunt, ea nec auctoritatem cum animi partibus comparandam et cognitionem habent faciliorem. itaque ab his ordiamur.

[35] Corporis igitur nostri partes totaque figura et forma et statura quam apta ad naturam sit, apparet, neque est dubium, quin frons, oculi, aures et reliquae partes quales propriae sint152 hominis intellegatur. sed certe opus est ea valere et vigere et naturales motus ususque habere, ut nec absit quid eorum nec aegrum debilitatumve sit; id enim natura desiderat. est autem etiam actio quaedam corporis, quae motus et status naturae congruentis tenet; in quibus si peccetur distortione et depravatione quadam aut153 motu statuve deformi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante, sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine exuens154 naturam odisse videatur. quam ob rem etiam sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales protervorum hominum aut mollium esse solent, contra naturam sunt, ut, etiamsi animi vitio id eveniat, [p. 173] tamen in corpore immutari155 hominis natura videatur. [36] itaque e contrario moderati aequabilesque habitus, affectiones ususque corporis apti esse ad naturam videntur.

Iam vero animus non esse solum, sed etiam cuiusdam modi156 debet esse, ut et omnis partis suas habeat incolumis et de virtutibus nulla desit. atque157 in sensibus est sua cuiusque virtus, ut ne quid impediat quo minus suo sensus quisque munere fungatur in iis rebus celeriter expediteque percipiendis, quae subiectae sunt sensibus. 13. animi autem et eius animi partis, quae princeps est, quaeque mens nominatur, plures sunt virtutes, sed duo prima genera, unum earum, quae ingenerantur suapte natura appellanturque non voluntariae, alterum autem earum, quae in voluntate positae magis proprio158 nomine appellari solent, quarum est excellens in animorum laude praestantia. prioris generis est docilitas, memoria; quae fere omnia appellantur uno ingenii nomine, easque virtutes qui habent, ingeniosi vocantur. alterum autem genus est magnarum verarumque virtutum, quas appellamus voluntarias, ut159 prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam et reliquas eiusdem generis.160

Et summatim quidem haec erant de corpore animoque dicenda, quibus quasi informatum est quid161 hominis natura postulet. [37] ex quo perspicuum est, quoniam ipsi a nobis diligamur omniaque et in animo et in corpore162 perfecta velimus esse, ea nobis ipsa cara esse propter se et in iis esse ad bene vivendum momenta maxima. nam cui proposita sit conservatio sui, necesse est huic partes quoque sui caras esse carioresque, quo perfectiores sint et magis in [p. 174] suo genere laudabiles. ea enim vita expetitur, quae sit animi corporisque expleta virtutibus, in eoque summum bonum poni necesse est, quandoquidem id tale esse debet, ut rerum expetendarum sit extremum. quo cognito dubitari non potest, quin, cum ipsi homines sibi sint per se et sua sponte cari, partes quoque et corporis et animi et earum rerum, quae sunt in utriusque motu et statu, sua caritate163 colantur et per se ipsae appetantur. [38] Quibus expositis facilis est coniectura ea maxime esse expetenda ex nostris, quae plurimum habent164 dignitatis, ut optimae cuiusque partis, quae per se expetatur, virtus sit expetenda maxime. ita fiet, ut animi virtus corporis virtuti anteponatur animique virtutes non voluntarias vincant virtutes voluntariae, quae quidem proprie virtutes appellantur multumque excellunt, propterea quod ex ratione gignuntur, qua nihil est in homine divinius. etenim omnium rerum, quas et creat natura et tuetur, quae aut sine animo sunt165 aut166 non167 multo secus, earum168 summum bonum in corpore est, ut non inscite illud dictum videatur in sue, animum illi pecudi datum pro sale, ne putisceret.169170 14. sunt autem bestiae quaedam, in quibus inest aliquid171 simile virtutis, ut in leonibus, ut in canibus, in equis,172 in quibus non corporum solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus quosdam videmus. in homine autem summa omnis animi est et in animo rationis, ex qua virtus est, quae rationis absolutio definitur, quam etiam atque etiam explicandam putant.

[39] Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium. [p. 175] itaque etviverevitem etmoridicimus arboremque etnovellametvetulam173 etvigereet 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus,174 sic illis et apta quaedam ad naturam putare et175 aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat,176 amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint177 ire, ut ipsae vites, si loqui possint,178 ita se tractandas tuendasque esse fateantur. et nunc quidem quod eam tuetur, ut de vite potissimum loquar, est id179 extrinsecus; in ipsa enim parum magna vis inest, ut quam optime se habere possit, si nulla cultura adhibeatur. [40] at vero si ad vitem sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et per se ipsa180 moveatur, quid facturam putas? an ea, quae per vinitorem antea181 consequebatur, per se ipsa182 curabit? sed videsne accessuram ei curam, ut sensus quoque suos eorumque omnem appetitum et si qua sint adiuncta ei membra tueatur? sic ad illa, quae semper habuit, iunget ea, quae postea accesserint, nec eundem finem habebit, quem cultor eius habebat, sed volet secundum eam naturam, quae postea ei adiuncta erit,183 vivere. ita similis erit ei184 finis boni, atque antea fuerat, neque idem tamen; non enim iam stirpis bonum quaeret, sed animalis. quid, si185 non sensus modo ei186 sit datus,187 verum etiam animus hominis?188 non necesse est et illa pristina manere, ut189 [p. 176] tuenda sint, et190 haec multo esse cariora, quae accesserint, animique optimam quamque partem carissimam, in eaque expletione191 naturae summi boni finem consistere, cum longe multumque praestet mens atque ratio? sic, quod est192 extremum omnium appetendorum atque ductum193 a prima commendatione naturae, multis gradibus adscendit, ut ad summum perveniret, quod cumulatur ex integritate corporis et ex mentis ratione perfecta.

15. [41] Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae, si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque cognosceret iudicareque posset quae vis et totius esset naturae et partium singularum, continuo videret quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quas expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare posset. nunc vero a primo quidem mirabiliter occulta natura est nec perspici nec cognosci potest. progredientibus autem aetatibus sensim tardeve potius quasi nosmet ipsos cognoscimus. itaque prima illa commendatio, quae a natura nostri facta est nobis, incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit, ut salvi atque integri esse possimus. cum autem dispicere194 coepimus195 et sentire quid simus et quid ab196 animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipimus, ad quae nati sumus. [42] quam similitudinem videmus in bestiis, quae primo, in quo loco natae sunt, ex eo se non commovent, deinde suo quaeque appetitu movetur.197 serpere anguiculos, nare198 anaticulas,199 evolare [p. 177] merulas, cornibus uti videmus boves,200 nepas201 aculeis, suam denique cuique naturam esse ad vivendum ducem.202 quae similitudo in genere etiam humano apparet. parvi enim primo ortu sic iacent, tamquam omnino sine animo sint. cum autem paulum firmitatis accessit, et animo utuntur et sensibus conitunturque, ut sese203 erigant, et manibus utuntur et eos agnoscunt, a quibus educantur. deinde aequalibus delectantur libenterque se cum iis congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo, quod ipsis superat, aliis gratificari volunt animadvertuntque ea, quae domi fiunt, curiosius incipiuntque commentari aliquid et discere204 et eorum, quos vident, volunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum aequalibus decertant, si vicerunt,205 efferunt se laetitia, victi debilitantur animosque206 demittunt. quorum sine causa fieri nihil putandum est. [43] est enim natura sic generata vis hominis, ut ad omnem virtutem percipiendam facta videatur, ob eamque causam parvi virtutum simulacris, quarum in se habent semina, sine doctrina moventur; sunt enim prima elementa naturae, quibus auctis207 virtutis quasi germen208 efficitur. nam cum ita nati factique simus, ut et agendi aliquid et diligendi aliquos et liberalitatis et referendae gratiae principia in nobis contineremus atque ad scientiam, prudentiam, fortitudinem aptos animos haberemus a contrariisque rebus alienos, non sine causa eas, quas dixi, in pueris virtutum quasi scintillas videmus, e quibus accendi philosophi ratio debet, ut eam quasi deum ducem subsequens ad naturae perveniat extremum. nam, ut saepe iam dixi, in infirma aetate inbecillaque mente vis naturae quasi per caliginem cernitur; cum autem [p. 178] progrediens confirmatur animus, agnoscit ille quidem209 naturae vim, sed ita, ut progredi possit longius, per se sit tantum210 inchoata.

16. [44] Intrandum est igitur211 in rerum naturam et penitus quid ea postulet pervidendum; aliter enim nosmet ipsos nosse non possumus. quod praeceptum quia maius erat, quam ut ab homine videretur, idcirco assignatum est deo. iubet igitur nos Pythius Apollo noscere nosmet ipsos. cognitio autem haec est una nostri, ut vim corporis212 animique norimus sequamurque eam vitam, quae rebus iis213 ipsis214 perfruatur. quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum sit, in eo quasi in215 ultimo consistere naturam, atque id esse summum bonum; quod certe universum sua sponte ipsum expeti et propter se necesse est, quoniam ante demonstratum est etiam singulas eius partes esse per se expetendas. [45] In enumerandis autem corporis commodis si quis praetermissam a nobis voluptatem putabit, in aliud tempus ea quaestio differatur. utrum enim sit voluptas in iis rebus, quas primas secundum naturam esse diximus, necne sit ad id, quod agimus, nihil interest. si enim, ut mihi quidem videtur, non explet bona naturae voluptas, iure praetermissa est; sin autem216 est in ea, quod quidam217 volunt, nihil impedit hanc nostram comprehensionem summi boni. quae enim constituta sunt prima naturae, ad ea si voluptas accesserit, unum aliquod accesserit commodum [p. 179] corporis neque eam constitutionem summi boni, quae est proposita, mutaverit.

17. [46] Et adhuc quidem ita nobis progressa ratio est, ut ea duceretur omnis a prima commendatione naturae. nunc autem aliud iam argumentandi sequamur genus, ut non solum quia nos diligamus, sed quia cuiusque partis naturae et in corpore et in animo sua quaeque vis sit, idcirco in his rebus summe218 nostra sponte moveamur. atque ut a corpore ordiar, videsne ut, si219 quae in membris prava aut debilitata aut inminuta sint, occultent homines? ut etiam contendant et elaborent, si efficere possint, ut aut non appareat corporis vitium aut quam minimum appareat? multosque etiam dolores curationis causa perferant, ut, si ipse usus membrorum non modo non maior, verum etiam minor futurus sit, eorum tamen species ad naturam revertatur? etenim, cum omnes220 natura totos se expetendos putent, nec id ob aliam rem, sed propter ipsos, necesse est eius etiam partis propter se expeti, quod universum propter se expetatur. [47] Quid? in221 motu et222 in statu corporis nihil inest, quod animadvertendum esse ipsa natura iudicet? quem ad modum quis ambulet, sedeat, qui ductus oris, qui vultus in quoque sit? nihilne est in his rebus, quod dignum libero aut indignum esse ducamus? nonne odio multos dignos putamus, qui quodam motu aut statu videntur naturae legem et modum contempsisse? et quoniam haec deducuntur223 de corpore, quid est cur non recte pulchritudo etiam ipsa propter se expetenda ducatur? nam si pravitatem inminutionemque corporis propter se fugiendam224 putamus, cur non etiam, ac225 fortasse magis, propter se formae dignitatem sequamur? et [p. 180] si turpitudinem fugimus226 in statu et motu corporis, quid est cur pulchritudinem non sequamur? atque etiam valitudinem, vires, vacuitatem doloris non propter utilitatem solum, sed etiam ipsas propter se expetemus. quoniam enim natura suis omnibus expleri partibus vult, hunc statum corporis per se ipsum expetit, qui est maxime e natura, quae tota perturbatur, si aut aegrum corpus227 est aut dolet aut caret viribus.

18. [48] Videamus animi partes, quarum est conspectus illustrior; quae quo sunt excelsiores, eo dant clariora indicia naturae.228 tantus est igitur innatus in nobis cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit quin ad eas res hominum natura nullo emolumento invitata rapiatur. videmusne ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur? ut pulsi229 recurrant? ut aliquid230 scire se231 gaudeant? ut id aliis narrare gestiant? ut pompa, ludis atque eius modi spectaculis teneantur ob eamque rem vel famem et sitim perferant? quid vero? qui ingenuis232 studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valitudinis nec rei familiaris habere rationem omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia captos et cum maximis curis et laboribus compensare eam, quam ex discendo capiant, voluptatem? [49] ut233 mihi quidem Homerus huius modi quiddam vidisse videatur234 in iis, quae de Sirenum cantibus finxerit.235 neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur, [p. 181] ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent. ita enim invitant Ulixemnam verti, ut quaedam Homeri, sic istum ipsum locum—:

O decus Argolicum, quin236 puppim flectis, Ulixes,
Auribus ut nostros possis agnoscere cantus!
Nam nemo haec umquam est transvectus caerula cursu,
Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus,
Post variis avido satiatus pectore musis
Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras.
Nos grave certamen belli clademque tenemus,
Graecia quam Troiae divino numine vexit,
Omniaque e latis rerum237 vestigia terris.

Vidit Homerus probari fabulam non posse, si cantiunculis tantus irretitus vir teneretur; scientiam pollicentur, quam non erat mirum sapientiae cupido patria esse238 cariorem.

Atque omnia quidem scire, cuiuscumque modi sint, cupere curiosorum, duci vero maiorum rerum contemplatione ad cupiditatem scientiae summorum virorum est putandum. 19. [50] quem enim ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam describit attentius, ne patriam quidem captam esse239 senserit? quantum Aristoxeni ingenium consumptum videmus in musicis? quo studio Aristophanem putamus aetatem in litteris duxisse? quid de Pythagora? quid de Platone aut de Democrito240 loquar? a quibus propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras esse peragratas. quae qui non vident, nihil umquam magnum241 ac cognitione dignum amaverunt.

Atque hoc loco, qui propter animi voluptates coli dicunt ea studia, quae dixi, non intellegunt idcirco [p. 182] esse ea propter se expetenda, quod nulla utilitate obiecta delectentur animi atque ipsa scientia, etiamsi incommodatura sit, gaudeant. [51] Sed quid attinet de rebus tam apertis plura requirere? ipsi enim quaeramus a242 nobis stellarum motus contemplationesque rerum caelestium eorumque omnium, quae naturae obscuritate occultantur, cognitiones quem ad modum243 nos moveant, et quid historia delectet, quam solemus persequi usque ad extremum, cum praetermissa repetimus,244 inchoata persequimur. nec vero sum nescius esse utilitatem in historia, non modo voluptatem. [52] quid, cum fictas fabulas, e quibus utilitas nulla elici245 potest, cum voluptate legimus? quid, cum volumus nomina eorum, qui quid gesserint,246 nota nobis esse, parentes, patriam, multa praeterea minime necessaria? quid, quod homines infima247 fortuna, nulla spe rerum gerendarum, opifices denique delectantur248 historia? maximeque249 eos videre possumus res gestas audire et legere velle, qui a spe gerendi absunt confecti senectute. quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta250 inesse, quibus ad discendum cognoscendumque moveamur. [53] Ac veteres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt qualis futura251 sit vita sapientium, quos cura omni liberatos, nullum necessarium vitae cultum aut paratum252 requirentis, nihil aliud esse253 acturos putant, nisi ut omne tempus inquirendo254 ac discendo in naturae cognitione consumant. Nos autem non solum beatae vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum [p. 183] miseriarum. itaque multi, cum in255 potestate essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, multi in exilio dolorem suum doctrinae studiis levaverunt.256 [54] princeps huius civitatis Phalereus257 Demetrius cum patria pulsus esset iniuria, ad Ptolomaeum se regem Alexandream258 contulit. qui cum in hac ipsa259 philosophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrastique esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso otio scripsit260 non ad usum aliquem suum, quo erat orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus. equidem e Cn. Aufidio, praetorio, erudito homine, oculis capto, saepe audiebam, cum se lucis magis quam utilitatis desiderio moveri diceret. somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et medicinam quandam laboris afferret, contra naturam putaremus datum; aufert enim sensus actionemque tollit omnem. itaque si aut requietem natura non quaereret aut eam posset alia quadam ratione consequi, facile pateremur, qui261 etiam nunc agendi aliquid discendique causa prope contra naturam vigilias suscipere soleamus.262

20. [55] Sunt autem etiam clariora vel plane perspicua minimeque dubitanda indicia263 naturae, maxime scilicet in homine, sed in omni animali, ut appetat animus aliquid agere semper264 neque ulla condicione quietem sempiternam possit pati. facile est hoc cernere in primis puerorum aetatulis. quamquam enim vereor, ne nimius in hoc genere videar, tamen omnes veteres philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt, quod265 in pueritia facillime se arbitrantur266267 naturae voluntatem268 posse cognoscere. videmus igitur ut conquiescere [p. 184] ne infantes quidem possint. cum vero paulum processerunt,269 lusionibus vel laboriosis270 delectantur,271 ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus. itaque, ne si272 iucundissimis quidem nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis