Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[93]
An ne hoc quidem Peripateticis concedis, ut dicant
omnium bonorum virorum, id est sapientium omnibusque1
[p. 202]
virtutibus ornatorum, vitam omnibus partibus plus
habere semper boni quam mali? Quis hoc dicit?
Stoici scilicet.2 Minime; sed isti ipsi, qui voluptate
et dolore omnia metiuntur, nonne clamant sapienti
plus semper adesse quod velit quam quod nolit?
cum tantum igitur in virtute ponant ii, qui fatentur
se virtutis causa, nisi ea voluptatem faceret,3 ne
manum quidem versuros fuisse, quid facere nos oportet, qui quamvis minimam animi praestantiam4 omnibus bonis corporis anteire dicamus, ut ea ne in conspectu quidem relinquantur? quis est enim, qui hoc
cadere in sapientem dicere audeat, ut, si fieri possit,
virtutem in perpetuum abiciat, ut dolore omni liberetur? quis nostrum dixerit, quos5 non pudet ea, quae
Stoici aspera dicunt, mala dicere, melius esse turpiter
aliquid facere cum voluptate quam honeste cum dolore?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.