Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[109]
"Fluentium frequenter transitio fit visionum, ut e multis una [p. 43]
videatur." Puderet me dicere non intellegere, si vos ipsi
intellegeretis qui ista defenditis. quo modo enim probas continenter imagines ferri, aut si continenter, quo
modo aeterne? "Innumerabilitas" inquit "suppeditat
atomorum". Num eadem ergo ista faciet ut sint omnia
sempiterna? Confugis ad aequilibritatem (sic enim
ἰσονομίαν si placet appellemus) et ais, quoniam sit
natura mortalis, inmortalem etiam esse oportere. isto
modo, quoniam homines mortales sunt, sint aliqui inmortales, et quoniam nascuntur in terra, nascantur in
aqua. "Et quia sunt quae interimant, sint quae conservent." Sint sane, sed ea conservent quae sunt; deos
istos esse non sentio.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.