Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[49]
Nec tamen ea species corpus est sed quasi corpus,
nec habet sanguinem sed quasi sanguinem. Haec quamquam et inventa sunt acutius et dicta subtilius ab Epicuro quam ut quivis ea possit agnoscere, tamen fretus
intellegentia vestra dissero brevius quam causa desiderat. Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo videat animo sed etiam sic tractet ut
manu, docet eam esse vim et naturam deorum, ut primum non sensu sed mente cernatur, nec soliditate quadam nec ad numerum, ut ea quae ille propter firmitatem στερέμνια appellat, sed imaginibus similitudine
et transitione perceptis, cum infinita simillumarum
imaginum species ex innumerabilibus individuis existat
et ad deos adfluat, cum maximis voluptatibus in eas
imagines mentem intentam infixamque nostram intellegentiam capere quae sit et beata natura et aeterna.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.