Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[50]
Summa vero vis infinitatis et magna ac diligenti contemplatione dignissima est. in qua intellegi necesse est
eam esse naturam ut omnia omnibus paribus paria respondeant; hanc ἰσονομίαν appellat Epicurus id est aequabilem tributionem. ex hac igitur illud efficitur, si [p. 21]
mortalium tanta multitudo sit, esse inmortalium non
minorem, et si quae interimant innumerabilia sint,
etiam ea quae conservent infinita esse debere.
Et quaerere a nobis Balbe soletis quae vita deorum
sit quaeque ab is degatur aetas.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.