Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[128]
Quid loquar quanta ratio in bestiis ad perpetuam
conservationem earum generis appareat? nam primum
aliae mares aliae feminae sunt, quod perpetuitatis
causa machinata natura est, deinde partes corporis et
ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in
mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines, cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eoque saeptum fingit animal; [p. 102]
quod cum ex utero elapsum excidit, in is animantibus
quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere
incipit, eaque quae paulo ante nata sunt sine magistro
duce natura mammas adpetunt earumque ubertate saturantur. atque ut intellegamus nihil horum esse fortuitum et haec omnia esse opera providae sollertisque
naturae, quae multiplices fetus procreant, ut sues ut
canes, is mammarum data est multitudo, quas easdem
paucas habent eae bestiae quae pauca gignunt.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.