tanta moles labiturdubitat primo quae sit ea natura quam cernit ignotam; idemque iuvenibus visis auditoque nautico cantu: "sicut †inciti atque alacres rostris perfremunt delphini" —item alia multa—
fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu:
prae se undas volvit, vertices vi suscitat,
ruit prolapsa, pelagus respergit reflat;
[p. 85] ita dum interruptum credas nimbum volvier,
dum quod sublime ventis expulsum rapi
saxum aut procellis, vel globosos turbines
existere ictos undis concursantibus—
nisi quas terrestres pontus strages conciet
aut forte Triton fuscina evertens specus
subter radices penitus undanti in freto
molem ex profundo saxeam ad caelum eruit:
Silvani melo— ”
consimilem ad aures cantum et auditum refert