Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[91]
Principio enim terra sita in media parte mundi circumfusa undique est hac animali spirabilique natura [p. 86]
cui nomen est aer—Graecum illud quidem sed perceptum iam tamen usu a nostris; tritum est enim pro
Latino. hunc rursus amplectitur inmensus aether, qui
constat ex altissimis ignibus (mutuemur hoc quoque
verbum, dicaturque tam aether Latine quam dicitur aer,
etsi interpretatur Pacuvius: "hoc, quod memoro, nostri
caelum Grai perhibent aethera"—quasi vero non
Graius hoc dicat. "at Latine loquitur." si quidem nos
non quasi Graece loquentem audiamus; docet idem alio
loco:
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.