Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[54]
Iam Musae primae quattuor
natae Iove altero †nata et Thelxinoe† Aoede Arche
Melete, secundae Iove tertio et Mnemosyne procreatae
novem, tertiae Iove tertio Piero natae et Antiopa,
quas Pieridas et Pierias solent poetae appellare, isdem
nominibus et eodem numero quo proxumae superiores.
Cumque tu solem quia solus esset appellatum esse dicas, Soles ipsi quam multi a theologis proferuntur.
unus eorum Iove natus nepos Aetheris, alter Hyperione,
tertius Volcano Nili filio, cuius urbem Aegyptii volunt esse eam quae Heliopolis appellatur, quartus is
quem heroicis temporibus Acantho Rhodi peperisse dicitur, pater Ialysi Camiri Lindi, unde Rhodii, quintus qui Colchis fertur Aeetam et Circam procreavisse. [p. 140]
Volcani item complures:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.